Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): sacramentum

sacramentum

a) Sakrament im weitern Sinne des Wortes, d. i. dasjenige, wodurch etwas geheiligt oder einem andern geweiht wird: sacramentum secundum proprietatem (eigentliche Bedeutung) vocabuli videtur importare (bedeuten, bezeichnen) sanctitatem active, ut dicatur sacramentum, quo aliquid sacratur, sicut sacramentum, quo aliquid ornatur. Sed quia actiones activorum dicuntur esse proportionatae condicionibus passivorum, ideo in sanctificatione, qua homo sanctificatur, debet esse talis sanctificandi modus, qui homini competat, secundum quod rationalis est, quia ex hoc est homo. In quantum autem est rationalis, habet cognitionem a sensibilibus ortam, unde oportet, quod sanctificetur hoc modo, quod sua sanctificatio sibi innotescat per similitudines sensibilium rerum; et secundum hoc invenitur diversa acceptio sacramenti. Aliquando enim sacramentum importat rem, qua fit consecratio, et sic passio Christi dicitur sacramentum; et haec est prima acceptio, quam Magister ponit. Aliquando vero includit modum consecrationis, qui homini competit, secundum quod causae sanctificantes et sua sanctificatio per similitudines sensibilium sibi notificantur; et sic sacramenta novae legis sacramenta dicuntur, quia et consecrant et sanctitatem significant modo praedicto, et etiam primas sanctificationis causas significant, sicut baptismus et puritatem designat et mortis Christi signum est. Aliquando etiam includit tantum significationem praedictarum consecrationum, sicut signum sanitatis dicitur sanum; et hoc modo sacramenta veteris legis sacramenta dicuntur, inquantum significant ea, quae in Christo sunt gesta, et etiam sacramenta novae legis, 4 sent. 1. 1. 1. 1 c; sacramentum potest aliquid dici, vel quia in se habet aliquam sanctitatem occultam, et secundum hoc sacramentum idem est, quod sacrum secretum, vel quia habet aliquem ordinem ad hanc sanctitatem vel causae vel signi vel secundum quamcumque aliam habitudinem, th. III. 60. 1 c; vgl. ib. ad 3; 73. 1 ad 3; II. II. 1. 7 a & 8 c; cg. IV. 74; 1 met. 4 g.

Als Arten des sacramentum gehören hierher: 1. sacramentum militare (4 sent. 1. 1. 5. 1 ad 1) = der Soldateneid. 2. s. salutis (quodl. 2. 1. 2 c) = das Sakrament des (ewigen) Heiles. 3. s. visibile (cg. IV. 57) = das sichtbare Sakrament; vgl. th. III. 60. 4 ad 1.

b) Sakrament im engern Sinne des Wortes, d. i. Zeichen für eine den Menschen heiligende oder ihn betreffende heilige Sache: proprie dicitur sacramentum, quod est signum alicuius rei sacrae ad homines pertinentis, th. III. 60. 2 c; per quandam consecrationem vel populi vel ministrorum, et ad hoc pertinent sacramenta, ib. I. II. 101. 4 c; sacramenta proprie dicuntur illa, quae adhibebantur Dei cultoribus ad quandam consecrationem, per quam scilicet deputabantur quodammodo ad cultum Dei, ib. 102. 5 c; sacramentum importat (bedeutet) sanctitatem active per modum, qui nobis sanctificandis competit, ut scilicet adiungatur significatio sanctificationis invisibilis per visibilia signa, 4 sent. 14. 1. 1. 1 c.

Arten des sacramentum in diesem Sinne sind: 1. sacramentum ecclesiae sive ecclesiasticum (th. II. II. 1. 1 ob. 1; 68. 1 ad 1; III. 60 pr.; cg. IV. 56, 76 & 78; 4 sent. 17. 3. 3. 3 c) = das Sakrament der (katholischen) Kirche oder das kirchliche Sakrament. 2. s. ecclesiasticum, → s. ecclesiae. 3. s. evangelicum sive novae legis, s. legale sive legis Mosaicae sive veteris legis & s. legis naturae (th. I. 43. 6 ob. 4; I. II. 100. 12 c; 102. 5 c; 103. 1 ad 3; III. 60. 2 ad 2; 61. 3 ob. 2, c & ad 3; fid. 2; 1 sent. 16. 1. 1 ad 3; 4 sent. 1. 1. 1 ad 5 & 2. 3 ad 2) = das Sakrament des Evangeliums oder des neuen Gesetzes (sacramentum novae legis est invisibilis gratiae visibilis forma, ut eius similitudinem gerat et causa existat, fid. 2), das des mosaischen oder alten Gesetzes und das des Natur- oder ungeschriebenen Gesetzes. 4. s. gratiae (th. I. II. 89. 5 c) = das die Gnade bewirkende oder spendende Sakrament. 5. s. legale, → s. evangelicum. 6. s. legis Mosaicae, ≈ . 7. s. legis naturae, ≈ . 8. s. Melchisedech (ib. III. 61. 3 ad 3) = das Sakrament des Melchisedech. 9. s. novae legis, → s. evangelicum. 10. s. perfectum (4 sent. 17. 3. 3. 3 c) = das vollkommene Sakrament. 11. s. veteris legis, → s. evangelicum.

c) Sakrament im engsten Sinne des Wortes, d. i. Gnadenmittel der Kirche: ut scilicet proprie dicatur sacramentum, secundum quod nunc de sacramentis loquimur, quod est signum rei sacrae, inquantum est sanctificans homines, th. III. 60. 2 c; sacramentum est et signum rememorativum eius, quod praecessit, scilicet passionis Christi, et demonstrativum eius, quod in nobis efficitur per Christi passionem, scilicet gratiae, et prognosticum, id est praenuntiativum futurae gloriae, ib. 3 c; in quolibet autem sacramento novae legis est aliquid, quod est res tantum, et aliquid, quod est sacramentum tantum, et aliquid, quod est res et sacramentum, ib. 63. 6 ob. 3; vgl. ib. ad 3; 66. 1 c; 73. 1 ob. 2 & ad 3 & 6 c; fid. 2; 4 sent. 23. 1. 2. 3 ob. 3; est autem duplex res sacramenti, una significata et contenta, scilicet gratia, quae statim cum sacramento confertur, alia significata et non contenta, scilicet gloria resurrectionis, quae in fine exspectatur, 1 Cor. 12. 1; vgl. ib. 1. 2 & 15. 1; sacramentum tantum est aliquid visibile exterius existens, quod scilicet est signum interioris effectus, hoc enim pertinet ad rationem sacramenti, th. III. 66. 1 c; res autem et sacramentum baptismi est character baptismalis, qui est res significata per exteriorem ablutionem et est signum sacramentale interioris iustificationis, quae est res tantum huius sacramenti, scilicet significata et non significans, th. III. 66. 1 c; vgl. ib. 73. 1 ob. 2 & ad 3.

Über den Unterschied zwischen sacramentum und sacramentale (← sub b) heißt es: sacramentum enim secundum sui nominis proprietatem (nach seines Namens eigentlicher Bedeutung) sanctitatem active importat, unde secundum hoc aliquid habet sacramenti rationem, secundum quod habet rationem sanctificationis, qua sanctum aliquid fit. Dicitur autem aliquid sanctum dupliciter; uno modo simpliciter et per se, sicut quod est subiectum sanctitatis, sicut dicitur homo sanctus, alio modo secundario et secundum quid ex eo, quod habet ordinem ad hanc sanctitatem, vel sicut habens virtutem sanctificandi, sicut chrisma dicitur sanctum, vel quocumque alio modo ad aliquid sanctum deputetur, sicut altare sanctum. Et ideo ea, quibus aliquid fit sanctum primo modo, dicuntur sacramenta simpliciter, illa autem, quibus fit aliquid sanctum secundo modo, non dicuntur sacramenta, sed sacramentalia magis. In aliis ergo sacramentis fit aliquid sanctum primo modo, sicut homo suscipiens sacramentum, non autem elementum corporale sanctificans hominem, quia hoc est sacrum secundo modo; et ideo hoc, quod pertinet ad sanctificationem materiae in omnibus sacramentis, non est sacramentum, sed sacramentale, sed hoc, quod pertinet ad usum materiae, qua homo sanctificatur, est sacramentum, 4 sent. 8. 1. 1. 1 c; vgl. th. I. II. 108. 2 ad 2.

Zu agere sacramentum → agere sub a; zu forma s. → forma sub b; zu gratia s. → gratia sub b; zu materia s. → materia sub c.

Hierher gehören als Arten: 1. sacramentum altaris sive eucharistiae (th. I. 66. 1 ob. 3; I. II. 102. 5 ad 3; II. II. 1. 3 ob. 4) = das Altarsakrament oder das Sakrament der Eucharistie. 2. s. caritatis & s. fidei (ib. I. II. 102. 5 ad 3; II. II. 10. 3 ad 3; III. 61. 3 ad 2; 70. 1 c; 80. 3 ob. 2; cg. IV. 81; 4 sent. 1. 1. 2. 3 ad 2) = das Sakrament der Liebe oder die Eucharistie und das Sakrament des Glaubens oder die Taufe, mit welcher eine professio fidei verbunden ist (baptismus dicitur sacramentum fidei, inquantum scilicet in baptismo fit quaedam fidei professio et per baptismum aggregatur homo congregationi fidelium, th. III. 70. 1 c). 3. s. exeuntium & s. intrantium (4 sent. 23. div. & 2. 2. 1 ob. 2 & ad 2) = das Sakrament der aus dieser Welt Scheidenden und das Sakrament der in sie Eintretenden. 4. s. fidei, → s. caritatis. 5. s. intrantium, → s. exeuntium. 6. s. necessitatis & s. superabundantis perfectionis (th. II. II. 100. 2 ob. 3; III. 72. 2 ad 4; 4 sent. 1. 1. 2. 3 ad 2; 3. 1. 2. 1 ad 4; 8. 1. 2. 1 c; 17. 3. 3. 2 c) = das Sakrament der Notwendigkeit und das der überfließenden Vollkommenheit, m. a. W. das Sakrament, welches zur Erlangung des ewigen Heiles notwendig (vgl. th. III. 61. 1 c), und dasjenige, von welchem eine hervorragende Vollkommenheit abhängig ist. 7. s. ordinis (ib. 65. 1 c; cg. IV. 74) = das Sakrament der Priesterweihe. 8. s. pacis et unitatis (th. III. 83. 4 c; vgl. ib. 73. 4 c) = das Sakrament des Friedens und der Einigkeit, nämlich die Eucharistie. 9. s. plenitudinis gratiae (ib. 72. 1 ad 4) = das Sakrament der Gnadenfülle, d. i. die Firmung. 10. s. poenitentiae (ib. I. II. 102. 5 ad 3) = das Sakrament der Buße. 11. s. superabundantis perfectionis, → s. necessitatis. 12. s. unitatis, → s. pacis.