Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CALCIO

CALCIO, Femorale lineum interius, nostris Cal├žon. Hariulfus lib. 3. Chr. Centul. cap. 3: Conchae 2. sandalia cum Caltionibus 6. Sed legendum Calcionibus: quos lubentius intelligerem udones laneos, lineosve, Gall. Chaussons, quam feminalia. Instrum. anni 1217. tom. 3. novae Gall. Christ. col. 98: Sub annuo censu sibi persolvendo per unos videlicet Calciones... quotiens nova Abbatissa a Capitulo constituetur, mihi et haeredi meo duo paria Calcionum pro relevatione dicti mansi solvere tenebuntur. Charta Agnetis Abbatissae Strumensis in Artesia ann. 1225: Sexaginta sol. ad botas hiemales et sotulares aestivales... et ad Calciones septem libras.