Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CALCIO

CALCIO,² (CALCIARE) pro Calceare, apud Mart. Anecdot. tom. 3. col. 1943. in Vita S. Philippi Archiep. Bituric.: Facta adeo insensata per quatuor annos, quod neminem nec matrem cognoscebat, nec se induere nec Calciare sciebat. Chronic. Salernitan. apud Pertz. vol. Scriptor. 3. pag. 470: Adeloaldus crinutus ann. 10. iste primum Calciavit osam parucam. Ekkehardi IV. Casus S. Galli cap. 16. apud eund. vol. 2. pag. 140: Pater ad Calciandum in caminatam ivit.