Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CALCIO

CALCIO,³ (CALCIARE) Calcare, calcibus impetere. Acta SS. Martii tom. 2. pag. 166. de S. Francisca Romana: Alter vero daemon ascendebat super eam, dum sic raptaretur, et cum pedibus uncis eam Calciabat. Concilium incerti loci apud Marten. tom. 4. Anecdot. col. 158: Ad horas B. Mariae... cantentur in Ecclesia cum nota et devotione, non insurgendo et Calciando, hoc est pedibus stando.

Minus recte, ut opinor, Calciare ultimo loco exponitur, Pedibus stare: mallem, Pedes agitare, calcibus strepere.