Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AD

AD OBVIAM, Obviam, adversum, Gall. Au-devant. Lit. remiss. ann. 1386. in Reg. 134. Chartoph. reg. ch. 52: Ipse Chabertus a vagina traxit quemdam magnum basalardum seu cutelhum, cum quo percussit dictum exponentem;... et de facto eum interfecisset, nisi fuisset quaedam mulier, quae subito se posuit Ad obviam ictui praedicto.