Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): sanctus

sanctus, a, um

heilig: res Deo dicatae sanctae dicuntur, th. I. 73. 3 c; apud antiquos sancta dicebantur, quae legibus erant munita, ut violari non deberent . . . Potest etiam secundum Latinos hoc nomen sanctus ad munditiam pertinere, ut intelligatur sanctus quasi sanguine tinctus eo, quod antiquitus illi, qui purificari volebant, sanguine hostiae tingebantur, ib. II. II. 81. 8 c; sanctus autem accipitur duobus modis. Aliquando est enim sanctum idem, quod purum . . . Aliquando dicitur sanctum res consecrata ad cultum Dei, ut locus, tempus, vestes et vasa sacra, praec. 3; sanctum autem tripliciter dicitur. Sanctum enim idem est, quod firmum; unde omnes beati, qui in caelo sunt, sancti dicuntur, quia sunt aeterna felicitate firmati . . . Secundo sanctum idem est, quod non terrenum (= ἅγιος; vgl. sanctitas); unde sancti, qui in caelo sunt, nullum habent affectum terrenum . . . Item tertio dicitur sanctum id est sanguine tinctum, unde sancti, qui sunt in caelo, sancti dicuntur eo, quod sunt sanguine tincti iuxta illud Apoc. 7. 14, orat. 1.

Zu sapientia sanctorum → sapientia sub a.

Arten des sanctus sind: sanctus per se sive simpliciter & s. secundario sive secundum quid (4 sent. 8. 1. 1. 1 c) = heilig gemäß seiner selbst oder als solcher oder einfachhin (sicut quod est subiectum sanctitatis, sicut dicitur homo sanctus, ib.) und in zweiter Linie oder beziehungsweise oder in gewisser Hinsicht heilig (ex eo, quod habet ordinem ad hanc sanctitatem vel sicut habens virtutem sanctificandi, sicut chrisma dicitur sanctum, vel quocumque alio modo ad aliquid sanctum deputetur, sicut altare sanctum, ib.).