Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AD

AD, Praeponitur saepe locorum nominibus, ex familiari ac vulgari loquendi formula, qua nos ire ac pergere dicimus ad quaedam loca: cujusmodi exempla passim proferunt Itineraria vetera Antonini et Hierosolymitanum, et Peutingeri Tabulae. Ita apud Ammianum lib. 27. Mediolani locus occurrit, Ad Innocentes appellatus. Graecos etiam recentiores ita locutos docuimus in Descript. S. Sophiae n. 18. Sed et Dafnense Palatium ad Antiochiam ἐπιδάφνην dictum, quasi ἐπὶ τὴν Δάφνην, par est credere. Regino ann. 962: In quodam monte qui dicitur ad sanctum Leonem. Pontes in Pictonibus castrum ad Pontes vocari scribit Anonymus in Miraculis S. Eutropii Episcopi Santonensis n. 22. Vide Theosterictum in Vita S. Nicetae Hegumeni n. 28.

Frequentissime occurrit isthaec loquendi ratio, praesertim apud Scriptores nostros qui illam a Gallico mutuaverant, non modo ubi de locorum nominibus sermo est, sed etiam, et praecipue quidem cum de officiis ministeriisve agitur. Sic in Computo generali reddituum Regis Franc. ann. 1202. apud D. Brussel Tract. de usu feud. tom. 2. pag. clvi: Pro lx. servientibus Ad equos, et pro C. servientibus Ad pedem, et pro quatuor balistariis Ad Equum. Quod diceremus, Sergent à cheval, Sergent à pied. Monachus Sangallensis de vita Caroli M. lib. 2. cap. 3: Dixit illis, Ad cameram meam servire debetis.