Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CALIX

CALIX, Calices ansati, majores scilicet. Chronicon Moguntinum pag. 384: Calix major, quot marcas habuerit, nescio. Certum autem est, quod spissitudo ejus erat digiti, habebat autem idem Calix duas ansas, quae poterant manus repplere levantis, sicut solent habere mortarii, in quibus piperata et salsa praeparantur. Ejusmodi fuit calix, quo usus Christus in Coena, si qua fides Adamnano de Locis SS. lib. 1. cap. 8: Inter illam quoque Golgothanam Basilicam et Martyrium, quaedam inest exedra, in qua est Calix Domini, quem a se benedictum propria manu in Coena pridie, quam pateretur, ipse conviva Apostolis tradidit convivantibus: qui argenteus Calix sextarii Gallici mensuram habens, duasque ansulas in se ex utraque parte altrinsecus continens compositas. Vide Chronicon Fontanell. cap. 18. pag. 236. et Anastasium in Vitis PP. pag. 126. E. cod. MS. Seculi X. quae sequuntur humanissime meum communicavit Guerardus vir doctissimus: Scutra est per omnem modum sicut olla facta, similiter de luto facta, sed tantum differt a nostra olla quod scutra ansas habet sicut nostri Calices solent habere in quibus missam cantamus, olla non habet ansas. Calicem orientales vocant vas, quod nos fiolam vocamus.

Calix Appensorius, Idem qui Ansatus, ut probabiliter conjicit Muratorius tom. 2. pag. 64. col. 2. C. ex Agnelli libro Pontif.: Et si diligenter inquiras, multus ornatus far alitius majorum vasculorum, tam coronae quamque et Calices Appensorii, etc.

Calices Aurei et Argentei in sacris Liturgiis, quando in usu esse coeperint, docet Honorius Augustod. lib. 1. cap. 89: Apostoli et eorum successores in quotidianis vestibus et ligneis Calicibus Missas celebrabant... Zephyrinus autem Papa et martyr Aureis vel Argenteis Calicibus et panis offerri instituit. Horum etiam usus fuit tempore persecutionis, ut docent Acta Concilii Cirtensis apud Augustinum contra Crescent. lib. 3. cap. 29. Walafridus Strabo lib. de Reb. Eccl. cap. 24: Bonifacius martyr et Episcopus interrogatus, si liceret in vasis ligneis sacramenta conficere, respondit: Quondam Sacerdotes aurei Ligneis Calicibus utebantur, nunc e contra lignei Sacerdotes Aureis utuntur Calicibus. Calices in Ecclesiarum Thesauris asservati quandoque majores fuisse videntur quam qui usui essent in mysterio divino celebrando; talem calicem aureum appendentem 49. marcas designat Conrad. Mogunt. Archiep. in chart. ann. 1163. ap. Guden. Cod. Diplom. tom. 1. pag. 242. quem sibi prestitum assumpsit. Confer edit. pag. 244. ubi ex antiqua descriptione cimeliorum. Mogunt. ecclesiae: Habebat idem calix duas ansas... hujus patena gemmis per circuitum decorata.... Hic calix habebat altitudinem unius ulnae et capere poterat sextarium vini, nec ab omni homine levari poterat a terra commode. Conf. supra locum ex Chronic. Mogunt. ex Würdtwein. Nov. Subsid. tom. 2. praefat. pag. 51.

Calices Baptismi, in quibus recens baptizatis, post perceptam sanctam Eucharistiam, Dominicus sanguis hauriendus dabatur. Liber Damasi in Innocentio I. PP: Calices argenteos 5. pensantes libras 3. Calices argenteos Baptismi numero tres pensantes libras 2.

Calix Diatretus, Vas torno politum et detornatum, in Vocabulario Sussannaei, a Graeco διάτρητος, Perforatus, vel torno factus.

Calicem Eburneum cum patena paratum unum; Calicem Vitreum auro paratum unum; Calicem de Nuce et argento et auro paratum unum legere est in Testamento Everardi Comitis ann. 837. apud Miraeum tom. 1. pag. 21.

Calices Lignei primitus fuere ii, quibus usi Apostoli in sacris Liturgiis, uti supra observatum. Vetantur in Epistola Leonis IV. PP. de Cura pastorali, et Canon. Saxon. Edgari cap. 41. Vide Vitam S. Benedicti Abbat. Anian. num. 13.

Calices Ministeriales, Majores vino pleni, in quos refundebat Archidiaconus guttulam Sanguinis Christi de calice sancto, quo populus confirmaretur, id est, communicaretur de Sanguine Dominico seu complementum acciperet communionis, ut loquitur Micrologus cap. 19. Ordo Romanus: Ipse Pontifex confirmatur ab archidiacono in Calice sancto, de quo parum refundit archidiaconus in Majorem Calicem, sive in scyphum, quem tenet acolythus, ut ex eodem sacro vase confirmetur populus: quia vinum etiam non consecratum, sed Sanguine Domini commixtum, sanctificatur per omnem modum. Quem quidem morem effundendi parum Sanguinis in calicem majorem vino repletum, attigisse videtur S. Remigius Remensis Episcopus apud Hincmarum in illius Vita, in istis versibus, quos circa ejusmodi calicem ministerialem inscribi jussit: Hauriat hinc populus vitam de Sanguine sacro Injecto, aeternus quem fudit vulnere Christus; Remigius reddit Domino sua vota sacerdos. Rabanus Maurus lib. 1. de Instit. Cleric. cap. 7. de Diaconis: Sicut in Sacerdote consecratio, ita in ministro dispensatio sacramenti est. Ille oblata sanctificat, hic sanctificata dispensat. Ado in Vita S. Donati Episcopi: Cum quadam die Missam celebrasset populo, et de Corpore Christi, ac de Sanguine ipsius populus venerabiliter recrearetur, diaconus quidam nomine Anthimus tradebat sacrum Sanguinem Christi, qui subito paganorum impulsu cecidit, et sacrum Calicem comminuit. Vide Concil. Neocaesar. cap. 13. et S. Ambrosium lib. 1. de Offic. cap. 41. Anastasius in S. Silvestro pag. 12: Calices Ministeriales 5. pens. singuli libras binas. Infra pag. 13: Calices minores Ministeriales 50. pens. singuli libras binas. Idem in S. Hilaro PP. pag. 29: Obtulit Calices argenteos Ministeriales 12. pensantes sing. libr. 2. Vide Scyphus.

Calices Offertorii, videntur fuisse, in quos refundebantur amulae, quae a fidelibus offerebantur. Amalricus in Eclogis de Officio Missae: Post lectum Evangelium venit subdiaconus, ferens in brachio sinistro Calicem, in quo recipiuntur Amulae populorum, et super Calicem corporale, quod accipiens diaconus ponit super altare, similiter Calicem post receptas Amulas. S. Cyprianus de Lapsis: Ubi vero solennibus adimpletis, Calicem diaconus offerre praesentibus coepit, etc. Ita S. Clemens lib. 2. Constitut. Apost. cap. 61. Diaconorum alios oblationi Eucharistiae intentos esse debere ait. Iidem, qui Ministeriales, uti vult Durandus de Ritib. Eccles. lib. 1. cap. 7. Antiq. Fuldenses lib. 2. trad. 38: Trado... id est, patinas argenteas, et Calices Offertorios, et thuribula, etc.

Calix Offerendarius, Idem qui Offertorius. Ordo eccl. Ambros. Mediol. ann. circ. 1130. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. aevi col. 882: Duo observatores octo minorum custodum portant Calicem offerendarium in quem colligitur vinum quod offertur.

Calices Stannei interdicuntur a Leone IV. PP. de Cura pastorali, et in Provinciali Ecclesiae Cantuar. lib. 3. tit. 23. Vide Vitam S. Benedicti Abbat. Anian. num. 13.

Calices Vitrei. S. Honoratus Massiliensis in Vita S. Hilarii Arelatensis: Qui eo credidit omnia distrahenda, quousque ad patenas vel Calices Vitreos veniretur. Vide Miracula S. Stephani Episcopi Calatini in Sanctuario Capuano pag. 184. Ardonem in Vita S. Benedicti Abb. Anian. num. 13. Vitam S. Winoci Abbat. cap. 12. etc. Interdicuntur pariter ab eodem Leone IV. de Cura pastorali.

Calices Vitrei primis Ecclesiae temporibus in usu fuisse videntur ex Tertulliano lib. de Pudicitia cap. 10. ubi de Calice, in quo pastor depictus erat, quippe facile frangi poterat, loquitur: haec Calici Vitreo apprime conveniunt. Rem etiam probant illusiones Marci cujusdam haeretici, qui quod in Calice consecraverat, purpureum et rubicundum ut appareret, praestigiis suis efficiebat. Vide Nicetam Choniatem lib. 4. Thesauri cap. 6.

Calices ex Lapide Pretioso. Hist. Abb. Condom. pag. 13. Spicil. Acher. pag. 509: Item unum vas argenteum cum lampadibus, in quo est positus Calix Lapidis Pretiosi, cum quo B. Petrus apostolus celebravit primam Missam in Antiochia. Ejusmodi fuit calix Onychinus, auro et gemmis ornatus, quem Laudunensi Ecclesiae Francorum Rex donaverat, ut est in Synodo Duziacensi a Cellotio edita parte 4. cap. 5.

Calicibus praeterea utebantur ad corrogandas fidelium eleemosynas, uti docent Stat. concil. Trevir. ann. 1310. cap. 41. tom. 2. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 51. col. 2: Item prohibemus sub poena excommunicationis ne quis, cujuscumque conditionis existat, vadat per terram cum Calicibus, absque literis episcopi loci ad petendam pecuniam, quia multae ex hoc fraudes ac deceptiones committuntur. Nostris Calisse, pro quovis vase, ut colligitur ex Inventar. Ms. eccl. Camerac. ann. 1371: Item ad Calisse pour le sel porter benir.

Calicellus, Parvulus calix. Vita S. Lupicini Abbatis Jurensis num. 12: Calicello, quo cyathum aquae accepturus erat, etc.

Caliculus, Parvus calix, apud S. Augustinum lib. 9. Conf. cap. 8. in Actis SS. Benedict. sec. 2. pag. 835. et sec. 3. part. 2. pag. 251.A Caliculis, Cui calicum seu vasorum potoriorum cura est. Passio S. Bercharii, apud Camusatum: Traditur siquidem per id tempus hunc in eo loco factum aliquando ministrum a Caliculis, in curam promptuarii, rectoris nutu, vicibus successisse.