Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CALIX

CALIX,³ Mensura liquidorum, continens sextam partem sextarii. Statut. antiq. S. Petri Corbeiensis ap. Guerard. post. Irminon. pag. 309. lib. 1. cap. 4: De potu autem detur quotidie cervisa modius dimidius, id est sextaria 8. de quibus dividuntur sextaria 4. inter illos 12. suprascriptos, ita ut unusquisque accipiat calices 2; ex aliis quoque 4. sextariis datur clericis, etc.