Close Window

Neulateinische Wortliste (NLW), Johann Ramminger (www.neulatein.de/ version 09.2018, thanks to the author!): sensa

sensa, -orum, n. pl .

Gedanken : ALBERTI pict 2,40 ut enim in principe maiestatem affert verborum paucitas, modo sensa et iussa intelligantur. GVARINO diff 17 ut qui consuetudine magis quam ratione et artificio ducti eorum sensa enuntiarent. POGGIO ling com 130 ut etiam rudes indoctique percipiant verborum sensa. PICO-G ep 21,42 si posset Pythagoras ... sua sensa aspectu aut demum minore quam sermonis opera explicare. POLIZIANO misc 9,17 ( Epigramm für Calderini ) mira eruentem sensa de penu uatum. CELTIS od 1513 2,12,45 quas doctus artes contineat Plato,

Zenonis et quae sensa severior,

Rogas. LEFEVRE praef 2 p.4 quod illorum philosophorum antiquorum obstrusa sensa et secretam sententiam nostra cognoscendi non penetret obtusitas. VIVES disc I 4,3 quemadmodum ante centum annos qui Ciceronem aut Latinos alios legebant scriptores, sensa spectantes sola, verba non animadverterunt. PRASCH psyche 1 p.44 ubi igitur sensa sua fere omnia in medium proposuit. al .


lex .: VALLA-L in Raud p.365-66 Raudensis: Sentire. Deinde: Nonius ait ( 433 M. ): "Sensus qui sentiunt, sensa que sentiuntur." Laurentius: Cur non afferebas ad hanc rem Quintilianum, qui eam exponit planius, inquiens ( inst. 8,5,1-2 ): "Non raro tamen et sic locuti sunt, ut 'sensa' sua dicerent. Nam sensus corporis vocabantur; sed consuetudo lam tenuit, ut mente concepta sensus vocaremus"? DECEMBRIO-A pol 3,27,47 ( aus NON.). PEROTTI ccopiae 17,9 ( aus NON.).

Lexicographica: GEORGES sentio