Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): similis

similis, e

a) ähnlich (vgl. similitudo sub a): quaecumque enim communicant in una forma, possunt dici similia, etiamsi inaequaliter illam formam participant, sicut si dicatur aer esse similis igni in calore, th. I. 42. 1 ad 2; simile alicui dicitur, quod eius possidet qualitatem vel formam, cg. I. 29; similia sunt, quae communicant in forma, pot. 7. 7 ob. 2; unum in qualitate facit simile, 5 met. 12 c; vgl. ib. a & 17 c; homo enim non dicitur similis suae imagini, sed e contrario propter hoc, quod forma illa, secundum quam attenditur (kommt in Betracht) similitudo, per prius est in homine, quam in imagine, pot. 7. 7 ad 3 s. c.; vgl. th. I. 4. 3 ad 4.

Zu locus a simili → locus sub d; zu pars s. → pars sub a; zu totum s. partium → totus sub a.

Arten des simile in diesem Sinne gibt es vier: Similia dicuntur aliqua, licet non sint simpliciter eadem secundum speciem (= Art) substantiae et non sint etiam indifferentia secundum substantiam subiectam, quae dicitur suppositum, sed sunt eadem secundum speciem aliquo modo, sicut maius tetragonum dicitur esse simile minori tetragono, quando scilicet anguli unius sunt aequales angulis alterius et latera aequales angulos continentia sunt proportionalia. Sic igitur patet, quod haec similitudo attenditur secundum unitatem figurae et proportionis . . . Secundus modus est, si aliqua conveniunt in una forma, quae nata sit suscipere magis et minus, et tamen participent illam formam sine magis et minus, sicut albedo recipit intensionem et remissionem; unde si aliqua sunt alba aequaliter sine magis et minus, dicuntur similia. Tertius modus est, quando aliqua conveniunt in una forma aut passione etiam secundum magis et minus, sicut magis album et minus album dicuntur similia, quia est una species id est qualitas ipsorum. Quartus modus est, secundum quod aliqua dicuntur similia non propter unam qualitatem tantum, sed consideratione multorum, ut dicantur illa esse similia, quae in pluribus conveniunt, quam differant, vel simpliciter, vel quantum ad ea, quae in promptu apparent, sicut stannum argento dicitur simile, quia in multis conveniunt, et similiter ignis auro et crocus rubeo, 10 met. 4 f; vgl. 5 met. 12 c & d; th. I. 4. 3 c.

Omne agens agit sibi simile, → agens.

b) Gleichnis: quod apparet a simili prius inducto, th. I. 19. 2 c; hanc esse retractatam ab Augustino in suo simili, ib. 37. 2 c.