Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CAMPUS

CAMPUS, Bellum, praelium. Joannes Biclariensis in Chronico: Cunicmundus Rex Campo occubuit. Gregorius Turonens. lib. 5. Hist. cap. 18: Quod si differet, Campum praepararet ad bellum. Fortunatus lib. 9. Poem. 1: Omnibus his datus est timor illo judice Campo. Diarium belli Hussitici apud Ludewig. Reliq. MSS. tom. 6. pag. 156: Dominus autem Bohuslaus de Swambergk ipsos die quadam invadere volens, de Campo cum suis est depulsus, non sine suorum damnis.

Campum Obtinere, nostris, Estre maître du champ de bataille. Valerius Flaccus: Dux Campi Martisque potens, etc. Sidonius Carm. 5: Cum spoliis Campum retinent, et Marte fruuntur. Item paulo ante: Hostibus expulsis, Campum qui maximus extat, Jam lustrare vacat.

Campum Tenere, nostris, Tenir la Campagne. Will. Brito lib. 8. Philipp.: Qui cum majorem jam partem exisse vadosis Illorum vidisset aquis, Campumque tenere, etc. Paulo diversa notione sumitur in Breviario Hist. Pisanae ad annum 1173. apud Murator. tom. 6. col. 188. scilicet pro certaminis locum immoto gradu defendere: Per totam diem Pisani et Lucani sunt invicem praeliati, et utrique certantes viriliter Campum tenuerunt egregie, et neutra pars succubuit, quamvis plures hinc inde occisi fuissent.

Reg. homag. duci Aquit. praestit. ann. 1273. et seq. ex Cam. Comput. Paris. sign. JJ. rub. fol. 28. r°. Delpit. Recogn. Feodor. Aquit. pag. 39.: Omnes allodiarii seu qui habebant allodia in dicta diocesi (Vasatensi) debebant dicto domino regi Angliae, si mandet, Campum seu bellum campestre.... inter portus et flumen Garonae. Camp, eadem notione, apud Villehard. cap. 189: Ne plaise dam le Dieu que jamés me soit reproue que je fuye de Camp et laisse l'empereor.