Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CAMPUS

CAMPUS,² pro Castris militibus. Vide Hringus.

Campum Levare, Castra movere, Gall. Lever le Camp. Parisius in Chron. Veronensi ad ann. 1215: Eodem anno Veronenses iverunt in auxilium Mantuanorum ad castrum Gonzagae obsessum per Cremonenses et Reginos, et per succursum Veronensium Levaverunt Campum ad recuperationem dicti castri, quod est recuperatum per Mantuanos. Deinde Veronam reversi sunt cum honore et victoria.

Champ, eodem sensu, in Lit. remiss. ann. 1480. ex Reg. 206. Chartoph. reg. ch. 692: Perrin le Gros jeune compaignon... archier de nostre Champ. Aliae ejusd. ann. ch. 730: L'un des archiers de nostre ordonnance pour la garde de nostre Champ.

Campus, Exercitus. Steph. de Infestura MS. ubi de Innoc. VIII. ad ann. 1491: Sic rebelles facti sunt ecclesiae et Papae obedire recusant; quare papa misit ad eos Campum ecclesiae, qui se tandem dederunt Ecclesiae, quos postea Papa mulctavit.