Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CAMPUS

CAMPUS,³ Duellum ipsum, quod in campo seu arena initur. Charta Roberti Regis Franciae in Tabulario Monasterii S. Dionysii: Hoc est bannum hominis vulnerati vel interfecti, et infracturam intra vel extra castellum ipsius Coenobii, duellum et legem duelli, quod vulgo dicitur Campus, etc. Baldricus Noviom. lib. 1. cap. 10: Ad singulare certamen, quod rustice dicimus Campum, provocaverunt. Regino lib. 2. de Eccl. discipl. 77: De pugna duorum, quod nostri Campum vocant. Charta Willelmi Comitis Lutzemburg. ann. 1122: Si pugna Campi, id est, duelli, adjudicata fuerit, etc. Gregorius Turon. lib. 10. Hist. cap. 10: Cumque uterque in praesentia Regis intenderent, et Chundo diceret, nunquam a se haec praesumpta, quae objiciebantur, Rex Campum dijudicat. Et mox: In Campo uterque steterunt. Adde lib. 2. cap. 27. Charta Caroli Magni pro divisione Imperii cap. 9: Tunc volumus, ut ad declarationem rei dubiae, judicio Crucis Dei voluntas, et rerum veritas inquiratur, nec unquam pro tali causa, cujuslibet generis pugna, vel Campus ad examinationem judicetur. Chronicon S. Benigni: Ad hoc denique ventum est, ut respectum caperent utraque pars super ipsam silvam, indeque Campum fieri decreverunt. Charta Alfonsi Imperatoris Hispaniae ann. 1086. apud Antonium de Yepez tom. 6: Homicidium de nocte factum, qui negaverit, si accusatus fuerit, litiget cum itlo, qui dixerit; Quia ego vidi: et si ceciderit, petet centum solidos, et quod ultra expendit in armis et operariis, et 60. solidos de Campo. Tabularium Brivatense Ch. 19: Sane si quis mutare voluntates nostras elaboraverit, seu haeres, seu quaelibet alia persona, auri libras 10. persolvat, et affirmatio Campi permaneat. Occurrit passim hac notione, in Capit. Ludov. Imp. ad Legem Salicam § 1. Baluz. ann. 819. pag. 601. Pertz. ann. 817. pag. 211. cap. 10. in Leje Bajwar. tit. 2. § 2. in Lege Anglior. tit. 7. § 4. tit. 14. 15. in Lege Saxon. tit. 15. in Lege Longobard. lib. 2. tit. 2. § 28. tit. 55. § 23. tit. 46. lib. 1. tit. 25. § 76. lib. 2. tit. 15. § 11. tit. 28. § 3. tit. 55. § 25. Ludov. Pii 23. 3. Carol. M. 132. 65. in Capitul. Caroli Mag. 1. 3. cap. 46. ex addend. ad leg. Ripuar. ann. 803. cap. 8. l. 4. cap. 27. 23. Append. cap. 33. II, 34. apud Baldricum in Chron. l. 3. cap. 57. in Charta Bald. Comit. Flandr. ann. 1038. apud Buzelinum lib. 3. Gallo-Frandr. cap. 20. in Charta Roberti Regis Franc. apud Doubletum in Hist. Sandion. pag. 826. etc. Vide Campiones.

Duellum autem Campus dicitur, quod in area ampliori et undique clausa, quam Campum vocabant, iniretur. Hinc in Campo decertare, in Capitul. 1. ann. 819. cap. 10. et l. 4. Capitul. cap. 23. Assisiae Hierosolym. MSS. cap. 96: Et ains que la quarantaine soit, le Seignor doit avoir fait faire le Champ de 40. cannes de careure, et bien ygale, et clos de fossé et de palis, qui sont entour passé et lassé de cordes, si que aucun des chevaus ne porte son Seignor hors de Champ, ou qu'il n'en soit getté, tant que pais en soit faite.

Champ, eadem acceptione, usurparunt nostri. Charta ann. 1321. in Reg. 61. Chartoph. reg. ch. 123: De Champ formé, se on en faiz paiz, quinze sols d'amende au seigneur; se on en est armez et couz en est feruz, et paiz en est faite, soissante soulz d'amende au seigneur: se li Champs est outrez, cil qui sera vaincuz sera en la volunté du seigneur de corps et d'avoir. Champs à articles, Duellum quod certis conditionibus stat, apud Jac. Valere in Tract. nobilit. MS. Joustes mortelles et à Champ, apud Froissart. vol. 4. cap. 6. Champ d'armes, in Lit. remiss. ann. 1409. et Reg. 163. ch. 364. Adde tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 297. art. 18.

Campum Duelli Tenere, dicitur de Judice Duello praesidente, in quadam inquesta facta auctoritate Domini Regis Philippi ex Archivo B. Mariae de Bono Nuncio Rotomag.: Guillelmus de S. Audoeno hahens annos circa septuaginta.... dicit, quod vidit quoddam duellum de felonia in terra dictorum Religiosorum... et quod Senescallus dictorum Religiosorum tenebat Campum duelli, et plures milites et armigeri et alii fuerint ibidem.

Campo Contendere, Singulare certamen inire, apud Muratorium tom. 1. Scriptor. Ital. part. 2. pag. 101. col. 2. B.

Campum Prosequi, Duellum peragere. Charta Ludov. VII. reg. Franc. ann. 1152. in Chartul. Maurign. ch. 83: Cum abbas Landricus executionem Campi et bellum vellet adducere Maurigniacum Joscelinus contradixit; ex hoc dicebat esse sui juris, quod homines sui extra ipsam villam cum hominibus ecclesiae ad prosequendum Campum non deberent egredi... Joscelicus Stampas veniens.... illud bellum quod detinuerat, concessit ut quo vellet abbas deduceret.

Campire. Duellum inire, in campo et arena monomachia decertare. Chronicon Besuense: Fidelium suorum factus est conventus, insuper etiam Campiendi est dies statutus.