Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CAMPUS

CAMPUS,⁴ Ager, modus agri, nostris Champ, Italis Campo. Origines in Cantica Cantic. Homil. 3: Campus planities terrae dicitur, cui cultura adhibetur, et quae excolitur ab agricolis. Tabularium S. Remigii Remensis: Sunt ibi Campi 17. ubi seminantur frumenti modii sigili 30. Alibi: Sunt ibi aspicientes inter majores et minores Campi 46. continentes mapp. centum, ubi possunt seminari de frumento modii 24. de sigilo modii 30. et semis, de spelta modii 85. Occurrit ibi pluries. Charta ann. 1153. apud Ughellum in Episcopis Patavinis: Offero illud feudum vestrum antiquum Camporum triginta sex. Infra: Secunda pecia Camporum undecim. Adde eumd. tom. 5. pag. 742. Occurrit passim in Chartis. Vide Cambo.

Campus Frigidus, Ager pascuus. Charta ann. 1500: Anthonius de Lage au Chat vendidit... quoddam pasturale seu Campum frigidum, vocatum lo Clau de Lestang.