Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CAMPUS

CAMPUS,⁵ Mercatus, nundinae; quia in Campo, et loco publico fiebant. Charta Ecclesiae Narbonensis ann. 1250: Idem Amalricus in diminutionem jurisdictionis nostrae fecit bis teneri Campum de Saracenis venalibus, et aliis quibusdam rebus, de quo Campo habuit 15. millia solidorum, et amplius: qui Campus debet esse communis.

Campus arvus. Vide Fossinagar, Arvus Campus et Marin. Pap. Diplom. pag. 279. not. 21.