Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CANALIS

CANALIS,² Cavum, Gall. Trou, creux. Guido de Vigev. MS. de Modo expugnandi T. S. cap. 6: Et super ipsis duabus perticis sive trabibus fiant duae Canales in duobus orlis firmatis super ipsis duabus perticis.

Canalis Infirmitas, Morbi genus a medicis Tenesmus dictum, Continua cupiditas egerendi excrementa, cum interim nihil praeter materiam cruentam et mucosam egeratur, ut observant docti Editores. Acta beati Amadei tom. 2. Aug. pag. 588. col. 1: Dum... infirmaretur quadam infirmitate, quam vulgus appellat infirmitatem Canalis, medici autem eam appellant infirmitatem tenasmorum quodammodo incurabilem, a qua paucissimi, ut dicitur, curantur et liberantur.