Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CANDIDATIO

CANDIDATIO, Candor metaphoricus, id est, Justitia et sanctitas. Lambertus Ardensis apud Ludewig. Reliq. MSS. tom. 8. pag. 596: Peperit et Ardeae Adelidem et secundam Beatricem, quas similiter consignavimus, et ad veteris hominis expiationem, in novi hominis Candidationem, Christo mediante et Baptismi gratiam et sacramentum confirmante, baptizavimus. Haymo in Psal. 71: Extolletur super Libanum, id est, Candidationem turpis mundi. Libanum, albor, deducitur ab Hebraeo ןבל, Laban, albus.