Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CANDOR

CANDOR, Officina albaria, Gall. Blanchisserie. Charta pro Communia Balneoli ann. 1300. inter Schedas Lancelotii: Statuerunt quod aliqua persona non sit ausa intrare Candores causa erbejandi, sine voluntate illius qui Candorem conducet, sub poena viii. denar. Turon... Item, statuerunt quod si aliqua persona suspecta inventa fuerit de nocte infra Candores de Balneolo, quod custodes telarum possunt illam impune capere.