Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CANO

CANO, (CANERE) Privatim recitare. Mabill. Liturg. Gall. pag. 416. ex Concilio Nannetensi cap. 19: Pensum servitutis suae Canendo Primam, Tertiam, Sextam, Nonamque persolvat. Ibidem infra ex Remigio Autissiodorensi Monacho: Venit consuetudo in Ecclesia, ut tacite obsecratio atque consecratio a Sacerdote Cantetur, ne verba tam sacra vilescerent. Vide Cantare 2. et Decantare 1.