Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): spiritus

spiritus

Wind, Luft, Hauch, Atem, Dunst, unsichtbares Ding, Kraft, Geist, Gesinnung: nomen spiritus a respiratione animalium sumptum videtur, in quo aer cum quodam modo infertur et emittitur, unde nomen spiritus ad omnem impulsum et motum cuiuscumque aerei corporis trahitur, et sic ventus dicitur spiritus, . . . sic etiam vapor tenuis diffusus per membra ad eorum motus spiritus vocatur; rursus, quia aer invisibilis est, translatum est ulterius spiritus nomen ad omnes virtutes et substantias invisibiles et motivas, et propter hoc et anima sensibilis et anima rationalis et angeli et Deus spiritus dicuntur, et proprie Deus per modum amoris procedens, quia amor virtutem quandam motivam insinuat, cg. IV. 23; spiritus est nomen positum ad significandum subtilitatem alicuius naturae, unde dicitur tam de corporalibus, quam de incorporeis; aer enim spiritus dicitur propter subtilitatem, et exinde attractio aeris et expulsio dicitur spiritus, et exinde etiam subtilissimi vapores, per quos diffunduntur virtutes animae in partes corporis dicuntur spiritus; et similiter incorporea propter suam subtilitatem dicuntur spiritus, sicut dicimus spiritum Deum et angelum et animam, et inde est etiam, quod dicimus duos homines amantes se et concordes esse unius spiritus vel conspiratos, sicut etiam dicimus eos esse unum cor et unam animam, 1 sent. 10. 1. 4 c; vgl. th. I. 27. 4 c; 36. 1 c & ad 1; 41. 3 ad 4; 76. 7 ob. 2 & c; 79. 13 ob. 1 & ad 1; 111. 3 c & 4 c; 117. 3 ad 2; 118. 1 ad 3; I. II. 40. 6 c; 44. 1 c; 48. 2 c; III. 6. 2 ob. 2 & c; cg. II. 46, 49 & 89; Hebr. 1. 3; 4 phys. 9 i; 1 gener. 8 f & 14 e; 1 meteor. 1 e & 6 c; 2 meteor. 7 a; somno 4 h-l; anima rationalis et anima est et spiritus. Dicitur autem esse anima secundum illud, quod est sibi commune et aliis animabus, quod est vitam corpori dare . . . Sed spiritus dicitur secundum illud, quod est proprium sibi et non aliis animabus, quod scilicet habeat virtutem intellectivam immaterialem, th. I. 97. 3 c; inter omnia, quae multos spiritus generant, est vinum, unde generat animositatem et facit homines per talenta loqui, Eph. 5. 7.

Zu incorruptio spiritus → incorruptio sub b; zu paupertas s. → paupertas sub a.

Arten des spiritus sind: 1. spiritus animalis sive sensibilis (4 sent. 49. 3. 2 c; mal. 3. 4 c) = der animalische oder sinnliche (Lebens-) Geist (qui est proximum instrumentum animae in operationibus, quae per corpus exercentur, 4 sent. 49. 3. 2 c). 2. s. bonus & s. malus sive malignus (cg. III. 154; subst. 19) = der gute und der böse Geist. 3. s. caelestis & s. terrenus (th. I. 39. 8 c; cg. IV. 86) = der himmlische und der irdische Geist. 4. s. complantatus (2 sent. 2. 2. 2 ad 5; somno 4 k), das aristotelische σύμφυτον πνεῦμα (de Somn. et vig. 2, 456. a. 12) = die eingepflanzte Luft (in non habentibus sanguinem est aliquid proportionale cordi, in quo est spiritus complantatus ad refrigerationem caloris naturalis in ipso existentis, qui quidem spiritus complantatus est per subtiles poros corporis, cuiusmodi sunt animalia sensitiva, quae vocantur totala, sicut vermes, somno 4 k). 5. s. concupiscentiae (cg. II. 92) = der Geist oder die Kraft der Begierde. 6. s. coniunctus & s. separatus (2 sent. 8. 1. 2 ad 2) = der (mit einem Körper) verbundene Geist oder die menschliche Seele und der (von einem Körper) getrennte oder reine Geist. 7. s. corporalis sive corporeus (th. I. 36. 1 ad 1; 76. 7 c; cg. II. 71; 2 sent. 18. 2. 3 c; mal. 4. 8 ad 13) = der körperliche Geist. 8. s. Dei sive divinus sive Domini sive sanctus (th. I. 36. 1 ad 1; 39. 8 c; 74. 3 ad 3 & 4; II. II. 14. 1 c; cg. II. 46; IV. 15) = der Geist Gottes oder des Herrn oder der h. Geist (sive Spiritus sanctus accipiatur, secundum quod est nomen essentiale conveniens toti trinitati, cuius quaelibet persona et spiritus est et sanctus est, sive prout est nomen personale unius in trinitate personae, th. II. II. 14. 1 c). 9. s. divinus, → s. Dei. 10. s. Domini, ≈ . 11. s. falsitatis sive mendacii sive mendax & s. veritatis (ib. I. 114. 1 ad 1; II. II. 172. 6 ad 2; III. 64. 7 c) = der Geist der Falschheit oder der Lüge und der der Wahrheit. 12. s. gratiae (ib. III. 27. 2 ad 1) = der Geist der Gnade oder die Gnade. 13. s. inferior & s. superior (cg. III. 79) = der niedere oder untergeordnete und der höhere oder übergeordnete Geist. 14. s. intelligibilis (cg. II. 49) = der Geist oder die Kraft der übersinnlichen Erkenntnis. 15. s. interior (mal. 3. 4 c) = der innere (Lebens-) Geist; vgl. s. vitae. 16. s. invisibilis & s. visibilis (th. I. 36. 1 ad 1; 2 cael. 12 a) = der unsichtbare und der sichtbare Hauch. 17. s. malignus, → s. bonus. 18. s. malus, ≈ . 19. s. mendacii, → s. falsitatis. 20. s. mendax, ≈ . 21. s. miraculorum & s. prophetiae sive propheticus (th. I. 43. 3 ad 4; I. II. 103. 1 c; cg. IV. 70) = die Kraft oder Gabe der Wunderwirkung und die der Prophezeiung. 22. s. prophetiae, → s. miraculorum. 23. s. propheticus, ≈ . 24. s. rationalis (pot. 6. 3 ob. 7; Eph. 4. 7) = der vernünftige Geist. 25. s. sensibilis, → s. animalis. 26. s. separatus, → s. coniunctus. 27. s. spumosus (mal. 4. 1 ad 12; vgl. 2 sent. 18. 2. 3 c) = der schäumende (Lebens-) Geist; vgl. s. vitae. 28. s. superior, → s. inferior. 29. s. terrenus, → s. caelestis. 30. s. visibilis, → s. invisibilis. 31. s. vitae sive vitalis (th. III. 27. 2 ad 1; cg. II. 85; IV. 20; 1 sent. 8. 5. 3 c; 2 sent. 18. 2. 3 c; pot. 6. 3 ob. 7) = der Lebensgeist (non est intelligendum, secundum quod spiritus vitae dicitur anima vivificans, sed secundum quod spiritus vitae dicitur aer exterius respiratus. Vel potest dici, quod nondum inerat ei spiritus vitae id est anima, th. III. 27. 2 ad 1). 32. s. vitalis, → s. vitae.