Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CANTO

CANTO, Vox Italica, lapis angularis, et quodvis saxum figurae quadratae. Vita B. Francisci de Paula in Actis SS. Aprilis tom. 1. pag. 187: Vidit eumdem B. Franciscum portare super collum quemdam magnum Cantonem, longitudinis palmorum quatuor et latitudinis palmi unius. Vide Cantus 2.

Cantonus, Eadem notione, Ital. Cantone, Angulus, saxum quadratum angulare. Chron. Parmense ad ann. 1294: Elevata fuit turris majoris Ecclesiae a fenestris campanarum in sursum; et facti sunt ibi archi peyti de lapidibus et quatuor Cantoni, et super quolibet unum capitellum, cum pomis deauratis. Instrumentum anni 1428. ex Archivo S. Victoris Massil.: Pro certa parte domus in careria Jutariae supra Cantonum carierarum grossariae; id est, in angulo plateae mercatorum.

Pro lapide angulari Canton occurrit, in Lit. remiss. ann. 1379. ex Reg. 115. Chartoph. reg. ch. 179: L'exposant bouta icellui Regnart contre le cornet ou Canton de la porte dudit fort, auquel cornet ou Canton par cas de meschief ledit Regnart hurta sa teste. Hinc Cantonniere, Italis Cantoniera, Meretrix dicta, quod ad angulos viarum sedeat, vel quod sit mulier vilis pretii, quadrantis scilicet, in Poemate Ms. mag. Guilloche sub Carolo VIII. ex Bibl. reg. ubi de D. Ferdinando: Fils d'une vilaine barbiere, Laquelle fut toute sa vie De Valence grant Cantonniere.