Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CANTO

CANTO,² Cantonus, Regio, provincia, Gall. Canton. Voces frequenter usurpatae a recentioribus qui scripserunt de Helvetiis, apud quos tredecim Cantones, vel Cantoni distinguuntur, ut norunt omnes; at in Chronico Cremonensi apud Murat. tom. 7. col. 650. Cantonus est urbis regio. Vide Cantonum.