Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CANTO

CANTO,³ (CANTARE) substant. Anniversarium pro defunctis. Capitula general. MSS. S. Victoris Massil.: Item statuimus et ordinamus, quod illi qui facere faciunt Cantaria sive Anniversaria teneantur die Cantaris facere fieri Cantare, et quod de summa legata pro Cantari, illud teneantur expendere in pitanciis Conventus. Pluries ibidem legitur. Nova Gall. Christ. tom. 3. col. 1126. ex Necrologio Ecclesiae Diniensis: Eodem die obiit Dominus Nicolaus Episcopus.... ideo dicta die fiendum est Cantare pro anima sua. Statuta Ecclesiae Aquensis MSS.: Quando mandatum est Cantare... si pro illo Cantari debeat de sero officium mortuorum celebrari, quod illi qui non interfuerint in illo officio, medietatem perdant eleemosynae eis fiendae, nec tantum (f. totum) habere sperent, ne detur laicis materia Cantaria non faciendi: in crastinum vero si in Cantari fuerint, medietatem eleemosynae habeant, et non ultra. Judicium anni 1441. inter Canonicos et Clericos beneficiatos Eccl. Aquensis ex Archivis ejusdem: Item ordinamus ut supra, quod distributiones pecuniarum pro Cantaribus in tabula anniversariorum descriptis non dentur Canonicis seu Clericis, qui non interfuerint eisdem, sed solum illis, qui die statuta in dicta tabula Missas pro animabus illorum, qui dicta Cantaria reliquerunt, celebraverint, ministrentur. Etiamnum Provinciales Cantat vocant Missam quae cantatur die obitus quotannis recurrente. Vide Cantale et Cantariolum.

Simul et Officium solemne pro defunctis. Comput. ann. 1482. inter Probat. tom. 4. Hist. Nem. pag. 21. col. 1: Cantare dicti condam domini nostri regis Ludovici fuit factum in ecclesia cathedrali Nemausi die xxvij. mensis Septembris. Chantrerie, eadem notione, in Ch. Ludov. XI. pro eccl. de Clery ann. 1471. ex Reg. 185. Chartoph. reg. ch. 622: A la charge ...... de faire par chacun an après nostre décès, à tel jour qu'il aura esté, une Chantrerie de trois grans messes. Chanterie, ex ead. Ch. in Bibl. reg. In alia vero ann. 1477. de eadem re ibid.: Un service sollempnel de trois grans Messes, etc. Vide supra Cantagium 3.