Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CANTO

CANTO,⁶ (CANTARE) Sacram liturgiam peragere, missam celebrare, quo sensu etiam Chanter usurpamus. Commonit. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 1: Nullus Cantet nisi jejunus; nullus Cantet qui non communicet. Charta ann. 1151. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. aevi col. 317: Ad quos Landolfus responderat, se ideo presbyteros de suis beneficiis expulisse, quia de Cantare et de altari sibi non serviebant..... Judicatum fuit ut..... missas sibi cantarent. Inventar. Gall. S. Capellae Paris. Ms: L'autre (calice) est semé de fleurs de lis, ouquel en Chante cotidiannement. Ch. Ludov. XI. ann. 1477. ex Bibl. reg.: Durant qu'on dira ladite grant messe, seront Chantées deux messes basses de Requiem à deux prochains autels. Vide supra Cantagium 2. et Cantaria 1.