Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CANTO

CANTO,⁷ (CANTARE) Idem quod Cantarium 1. vel Fascis, quae Cantarium pendit. Charta Conr. II. reg. Sicil. ann. 1269. apud Lam. in Delic. erudit. inter not. ad Chron. imper. Leon. Urbevet. pag. 275: Salvo quod de ponderatura mercium, quae vendentur vel ementur ad Cantarium, solvere debeant Pisani usque ad granum unum auri per quodlibet Cantare, quod vendetur vel emetur, et non plus.