Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CANTUS

CANTUS, Ecclesiasticus, Ambrosianus, Gregorianus, Romanus, Metiscus, Gallicanus. Psalmodia, et Cantus Ecclesiasticus a primis nascentis Christianismi incunabulis obtinuit, quidquid garriat Calvinus, Wiclefi assecla, lib. 3. Instit. cap. 20. § 32. quem sequuntur Centuriatores Magdeburgenses: idque veterum Canonum auctoritate et SS. Patrum, qui primis Ecclesiae saeculis vixerunt, locis non paucis firmarunt Stephanus Durandus lib. 3. de Ritibus Eccl. cap. 21. Jacobus Sewertius in Chronol. Hist. Chopinus lib. 1. de Sacra Polit. tit. 3. § 5. Cardin. Bona lib. de Psalmodia, et alii. Verum, ut tradunt Isidorus lib. 1. de Eccl. Offic. cap. 5. et Rabanus lib. 2. de Inst. Clericor. cap. 48: Primitiva Ecclesia ita psallebat, ut modico flexu vocis faceret psallentem resonare, ita ut pronuncianti vicinior esset, quam canenti.

Cantus Ambrosianus, in Ecclesia a S. Ambrosio institutus. Radulphus Tungrensis lib. 10. de Canonum observantia, Propos. 12: Officium Ambrosianum ad Nocturnos et Matutinos atque Vesperas, Laudes, nec non ad Missam, habet solennem et fortem Cantum, omnino alium a Romano, quem hodierna die sonora, et forti voce sonant Clerici civitatis et Dioecesis Mediolanensis: et exinde apud Romanos B. Gregorius et Vitalianus PP. Cantum Romanum receperunt, qui per eos, seu per alios sub tenore et tono, qui hodie cantatur, ubique extitit magis plane dulcoratus et ordinatus. Leo Ost. lib. 2. cap. 97. de Victore II. PP: Tunc etiam et Ambrosianum Cantum in Ecclesia illa (Casinensi) cantari penitus interdixit. Vide Antiphona 2.

Primus autem S. Gregorius cognomento Magnus PP. cantum Ecclesiasticum correxit, reduxitque ad certum musicae concentum, quem in universo orbe Christiano observari voluit, et Scholas Cantorum, qui in his canendi institutis haud leviter essent eruditi, in ipsa Romana Ecclesia constituit, ut auctor est Joannes Diaconus lib. 2. Vitae S. Greg. cap. 6. Atque inde Cantus Ecclesiasticus, a Gregorio renovatus, et in meliorem redactus ordinem, passim Gregorianus appellatus est. Walafridus Strabo lib. de Reb. Eccles. cap. 22: Traditur denique, B. Gregorium, sicut ordinationem Missarum et consecrationum, ita etiam Cantilenae disciplinam maxima ex parte in eam, quae hactenus quasi decentissima observatur, dispositionem perduxisse. Symeon Dunelm. de Gest. Angl. ann. 790: Cujus corpus fratres cum Gregorianis Cantibus ad Ecclesiam portantes, etc. Et ann. 1083: Hic inter caetera stultitiae suae opera Gregorianum Cantum aspernatus, etc. Adde Florent. Wigorn. pag. 640. Honorium August. lib. 2. cap. 14. lib. 4. cap. 1. Ordericum Vital. pag. 523. etc. Vide Nota 2.

Cantus Romanus inde etiam dictus est, quia in Romana Ecclesia usurpari primum solitus a Schola Cantorum, quam S. Gregorius instituit. Capitula Caroli M. lib. 1. cap. 80. 74. ex cap. 79. Capit. ann. 789.: Monachi ut Cantum Romanum pleniter et ordinabiliter per nocturnale vel gradale officium peragant. Et lib. 6. cap. 225. 256. ex cap. 2. Capit. apud Theod. vill. ann. 805.: Ut secundum ordinem et morem Romanae Ecclesiae fiat Cantatus. Ratpertus Monach. de Casibus S. Galli cap. 4: Maxime autem authenticum antiphonarium docere, et melodias Romano more tenere sollicitus. Henricus Hutindonensis lib. 4. Hist.: Ibi ergo Joannes Cantare docuit Romano more. Inde postmodum Cantus Romanus in caeteras orbis Christiani Ecclesias transiit. Quippe illas Roma cantuum libros, missis ad hoc nuntiis, a summis Pontificibus impetrasse passim legimus. Chilienus lib. 3. Vitae S. Brigidae cap. 9. num. 61: Libros compositos, Cantumque et numera multa Misit Apostolicus Brigidae, concessit habenda, Tradidit illa suis, discendi vertit in usum. Prae ceteris autem Gregoriani et Romani Cantus dulcedinem amplexati sunt deinceps Germani, seu Galli. Verum quia de proprio quidpiam admiscuerant, a vera legitimaque Romanorum modulatione desciverunt: Alpina siquidem corpora, inquit Joannes Diac. lib. 2. cap. 7. vocum suarum tonitruis altisone perstrepentia susceptae modulationis dulcedinem proprie non resultant, quia bibuli gutturis barbara feritas (al. grossitas) dum inflexionibus et repercussionibus mitem nititur edere cantilenam, naturali quodam fragore, quasi plaustra per gradus confuse sonantia, rigidas voces jactat, sicque audientium animos, quos mulcere debuerat, exasperando magis ac obstrependo conturbat. Similia apud Monachum Engolismens. Vide Chronicon Gottwicens. pag. 55. sqq.

Verum identidem missi a summis Pontificibus Cantores ex Schola Romana, qui in provinciis sedi Apostolicae obnoxiis Ecclesiarum dissonos cantus ad legitimum Romanae dulcedinis tramitem revocarent. Quippe Pipinus Francorum Rex in eo potissimum operam posuit, ut Gallicanum cantum, quod a Romano nimium discreparet, omnino tolleret, et in hoc perinde, ut in caeteris, Romanae Ecclesiae consentiret. Carolus M. in Constitut. de Emendatione librorum et Offic. Ecclesiast.: Accensi praeterea memoriae venerandae Pippini genitoris nostri exemplis, qui totas Galliarum Ecclesias Romanae traditionis suo studio Cantibus decoravit, etc. Capitul. Aquisgran. ann. 789. cap. 78. et lib. 1. Capit. cap. 74: Monachi ut Cantum Romanum... peragant, secundum quod beatae memoriae genitor noster Pipinus Rex decertavit ut fieret, quando Gallicanum Cantum tulit, ob unanimitatem Apostolicae sedis et sanctae Dei Ecclesiae pacificam concordiam. In Capitul. ann. 789. cap. 79. pro Monachi legitur Omni Clero. Idem Carolus M. lib. 1. contra Synod. pro adorandis Imag. cap. 6: Quae (Ecclesia Gallicana) dum a primis fidei temporibus cum ea (Romana) perstaret in sacrae religionis unione, et ab ea paulo distaret, quod tamen contra fidem non est, in Officiorum celebratione, venerandae memoriae genitoris nostri illustrissimi atque excellentissimi viri Pipini Regis cura et industria, sive adventu in Gallias reverentissimi et sanctissimi viri Stephani Romanae urbis Antistitis, est ei etiam in psallendi ordine copulata: ut non esset dispar ordo psallendi, quibus erat compar ardor credendi, etc. Walafridus Strabo lib. de Reb. Eccles. cap. 25: Cantilenae vero perfectiorem scientiam, quam pene jam Francia tota diligit, Stephanus PP. cum ad Pipinum patrem Caroli M. pro justitia S. Petri a Longobardis expetenda venisset, per suos Clericos, petente eodem Pipino, invexit, indeque usus longo lateque convaluit. Carolus M. in Epistola praefixa Homiliari Pauli Diaconi: Accensi praeterea venerandae memoriae Pipini genitoris nostri exemplis, qui totas Galliarum Ecclesias suo studio Romanae traditionis Cantibus decoravit.

Sed et ante Stephani II. PP. in Gallias adventum, qui incidit in ann. C. 753. curaverat Pipinus, Remedii fratris rogatu, ut Roma accerserentur, qui Gallicanos Cantores in psalmodiae modulatione erudirent. Paulus 1. PP. Epist. ad eumdem Pipinum tom. 3. Hist. Franc. quae est 43: In eis siquidem comperimus exaratum, quod praesentes Deo amabilis Remedii germani vestri Monachos Simeoni Scholae Cantorum Priori contradere deberemus, ad instruendum eos in Psalmodiae modulatione, quam ab eo adprehendere, tempore, quo illic in vestris regiminibus extitit, nequiverant, etc. Porro Paulus Stephanum proxime praecessit.

Extincto post haec Pipino, Carolus M. filius et successor, ab eodem Stephano II. Pontifice 12. Clericos Carminum divinorum, seu Romanae modulationis peritissimos obtinuit, qui in Galliam advecti, et a Carolo perhonorifice excepti, in diversas regni Ecclesias dispersi sunt. At hi invidia et odio Francici nominis, pacto invicem inito, singuli in locis singulis, diversissime et quam corruptissime poterant excogitare, et ipsi canere, et sic alios docere laborarunt. Quod cum Carolo innotuisset, summo Pontifici Adriano, non Leoni, ut habet Sangallensis, rem detulit, qui Romam evocatos vel exilio vel perpetuo carcere damnavit, et ne in posterum quid simile accideret, Carolo persuasit, ut duos suorum industrios Clericos Romae apud se relinqueret, quo Romanam modulationem addiscerent, et instructi alios in Gallia Clericos erudirent: quod ita factum est. Iis in Galliam reversis alterum secum retinuit, alterum ad Drogonem filium Metensem Episcopum, qui id a parente efflagitarat impensius, misit, cujus industria, inquit Sangallensis lib. 1. cap. 11. non solum in eodem loco pollere, sed et per Franciam in tantum coepit propagari, ut nunc apud eos, qui in his regionibus Latino sermone utuntur, Ecclesiastica Cantilena dicatur Metensis, apud nos vero qui Teutonica, seu Teutisca lingua loquuntur, Mete, vel secundum Graecam derivationem usitato vocabulo Metisca nominetur. Paulus Warnefrid. in Chron. Episcoporum Metens. in Chrodegango Pertz. vol. Script. 2. pag. 268.: Clerum abundanter lege divina, Romanaque imbutum Cantilena, morem atque ordinem Romanae Ecclesiae servare praecepit. Sangallensi consentit Joannes Diac. lib. 2. cap. 9: Mox itaque duos suorum industrios Clericos Adriano tunc Episcopo dereliquit, quibus tandem satis eleganter instructis, Metensem metropolim ad suavitatem modulationis pristinae revocavit, et per illam totam Galliam correxit. Subdit deinde capite proxime sequenti: Sed cum multa post tempora defunctis his, qui Romae fuerant educati, cantum Gallicarum Ecclesiarum a Metensi discrepare prudentissimus Regum vidisset, ac unumquemque ab alterutro vitiatum Cantum jactantem adverteret: Iterum, inquit, redeamus ad fontem. Tunc Regis precibus sicut hodie quidam veridice astipulatur, Adrianus PP. permotus duos in Galliam Cantores (Theodorum et Benedictum) misit, quorum judicio Rex omnes quidem corrupisse dulcedinem Romani Cantus levitate quadam cognovit: Metenses vero sola naturali feritate paululum quid dissonare pervidit. Denique usque hodie quantum Romano Cantui Metensis cedit, tantum Metensi cedere Gallicanarum Ecclesiarum, Germanarumque Cantus, qui puram veritatem diligunt, comprobant. His addenda, quae habet Monachus Egolismensis in Carolo M. ann. 787. qui haec etiam de Metensi cantu subdit: Magis autem Magisterium cantandi in Metis civitate remansit, quantumque magisterium Romanum superat Metense in arte cantilenae, tanto superat Metensis cantilena caeteras Scholas Gallorum. His addo Vitam Alcuini n. 11: Romamque Ecclesiasticum ordinem discendum ab eo ductus fuerat, nec non Mettas civitatem causa Cantus directus. Jam vero qui apud Carolum remansit Cantor Romanus, Palatinos Clericos in eadem Romana modulatione erudivit. Ledradus Archiepiscopus Lugdunensis in Episiola ad Carolum: Et ideo officio vestrae pietatis placuit, ut ad petitionem meam mihi concederetis redditus, qui ab antiquo fuerant de Lugdunensi Ecclesia, per quam Deo juvante, et mercede vestra annuente, in Lugdunensi Ecclesia est ordo psallendi instauratus, ut juxta vires nostras, secundum ritum sacri Palatii, omni ex parte agi videatur, quidquid ad divinum persolvendum officium ordo exposcit. Nam habeo Scholas Cantorum, ex quibus plerique ita sunt eruditi, ut alios erudire possint. Denique Carolus ipse lib. 1. contra Synod. de Imag. cap. 6. profitetur, sese reverentissimi PP. Adriani salutaribus exhortationibus parentem, effecisse ut plures illius partis Ecclesiae, quae quondam Apostolicae sedis traditionem in psallendo suscipere recusabant, eam cum omni diligentia amplecterentur, et cui adhaeserant fidei munere, adhaererent quoque psallendi ordine, etc. Chronicon Moissiacense, de eodem Carolo, ann. 802: Mandavit etiam ut unusquisque Episcopus in omni regno, id est, Imperio suo, ipsi cum Presbyteris suis officium, sicut psallit Romana Ecclesia, facerent: nam et Scholas Cantorum in loca congrua constitui praecepit. Adde Capitulare 1. ann. 805. cap. 2. et Amalarium lib. de Ord. Antiphon. cap. 68. Cantum porro Gallicanum intelligi existimo in veteri Inquesta apud Puricellum in Ambrosiana Basilica pag. 1153: Sed ab annis 16. infra audivi primo dicere Canonicos Melodias Francigenas ante Evangelium in Natale et Epiphania, et Pascha resurrectionis. Vide, Nota musica, A, in superscriptione cantilenae et Cardinal. Bona lib. de Psalmodia.

Quantumvis elaboraverint Pipinus et Carolus M. ut cantum Gallicanum emendarent, id tamen non nisi paulatim obtinuisse, in monasteriis praesertim, etiam celebrioribus, docet nos Chron. abbat. Corb. Ms. fol. 18. v°. ad ann. 986: Sub iis temporibus incoeptus est novus modus canendi in monasterio nostro per flexuras et notas, per regulas et spatia distinctas, meliusculum dinumerando quam antea agebatur: nam nullae regulae extabant in libris antiphonariorum et graduum ecclesiae nostrae. Adde Ekkehard. IV. de Cas. S. Galli Pertzio pag. 101.

Cantus, Responsum vel responsorium, quod post epistolam canitur in sacra Liturgia, Graduale etiam dictum; unde liber ejusmodi responsa continens Gradale vel Cantatorium nuncupabant. Ordo eccl. Ambros. Mediol. ann. circ. 1130. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. aevi col. 906: Ingressa: Requiem aeternam. Te decet. Item lectio libri Macchabaeorum: In diebus illis vir fortis. Psallenda: De Profundis. Epistola: Sicut portavimus. Cantus: Domine, exaudi. Evangelium: Nemo potest venire. Vide Gradale 1.

Cantus, Responsum vel responsorium quodvis. Chronic. Lemovic. Ms.: Hic rex (Robertus) composuit etiam quosdam Cantus et de Spiritu Sancto prosam... Cum autem Constantia regina videret eum in hiis esse intentum, dixit ei quadam die per jocum, ut faceret de ipsa aliquem Cantum. Quod praestitit rex uxorius eo scilicet responsorio, quod incipit, O Constantia martyrum, etc.

Cantus Contrapunctus, vel nude Contrapunctum, duplex est apud Musicos: Simplex seu concentus musicus rudior, qualis est ille, quem Falsum burdonem appellamus; et Figuratus, qui musicam elegantiorem complectitur. Dicitur Contrapunctum quoniam uno tenore decantatum nullam moram seu tractum longiorem patitur. Ubi respirandum est et paulisper immorandum Punctum tenere, ubi sine mora et intermissione, sed aequis mensuris canendum, dicitur Contrapunctum. Haec vox occurrit tom. 4. Concil. Hisp. pag. 398. et 399. ann. 1585. et passim apud Musicos, quos consule.

Cantus Discantus, Musicus concentus simplicior, Gallis Faux-bourdon. Obituarium Ecclesiae Morin. fol. 39. verso: Fundavit... solempnem Missam de B. Virgine decantandam... cum Cantu Discantu et organis sonantibus. Vide Discantus.

Cantus Figuratus, Musicus. Passim occurrit apud Musicae peritos, et alibi, ubi de Cantu Ecclesiastico.

Cantus Firmus, Idem qui Planus et simplex, tom. 4. Concil. Hisp. pag. 398. ann. 1585. etc.

Cantus Primae Maneriae, Id est, primi et secundi toni... Secundae Maneriae, id est, tertii et quarti toni... Tertiae Maneriae, id est, quinti et sexti toni... quartae Maneriae, id est septimi et octavi toni, Tractatus de Cantu inter Opera D. Bernardi tom. 1. col. 698. edit. 1690.

Cantus Nothi, ex eodem Tractu, degeneres et non legitimi appellati sunt; eo quod, ut ibi legitur, a septimo tono incipiant, et eumdem in medio servantes, circa finem degenerent, aliis in primo, aliis in quarto tono desinentibus.

Cantus Organicus prohibetur in exequiis vel sepulturis, nisi quando tales exequiae vel sepulturae celebrabuntur per Capitulum, in Regula Toribii Archiepiscopi Limae, tom. 4. Concil. Hisp. pag. 673. col. 2.

Cantus Panegyricus, Omnium hilaris concentus, in Hist. Mediani Monast. ex Charta ann. 1618.

Cantus Planus, Gall. Plain Chant, Simplex canendi modus. Occurrit in Regesto Autissiod. MS. annorum circiter 200. et in Concilio Mexicano ann. 1585. Vox nota ab annis circiter 400. Vide Mercurium Gallic. Februarii ann. 1728. pag. 233.

Cantum Portare, Rem cantandam alicui praecinere. Ordo Cluniac. Bernardi Monachi part. 1. cap. 14: Est autem Armarii Portare Abbati omnes Cantus, quos ipse cantat aut incipit.

Cantus Pullorum. Vide Pullus.