Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CANTUS

CANTUS,⁵ f. idem quod Camallus, humerale, Gall. Camail. Stat. synod. eccl. Aurelian. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 1274: Districte etiam praecipitur sacerdotibus ut induti albis et stolis intrent synodum, quae celebratur tempore paschali: illam vero, quae celebratur Octobri, in suppelliciis, Cantis et stolis. Sed leg. videtur Cottis. Vide Cota 1.