Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CAPITE

CAPITE, -Census, apud Papiam MS.: Taxatio possessionum, vel qui caput suum deducit ad censum, ad honorem, ad divitias. Capitecensus, corona quae capite geritur. Isidoro in Glossis: Capite census, coronam qui in capite gerit. Capite Census, taxatio possessionis. Ad haec Graevius: Sed cur Capite census dicitur qui coronam in capite gerit ? Puto, inquit, quia qui sub corona vendebantur, in capite coronam gerebant, illorumque caput censebatur, hoc est aestimabatur illo pretio, quod ei a venditore statuebatur. Charta Henrici Imp. ann. 1039. in Metropoli Salisburgensi tom. 1. pag. 147: Cum... censibus et Capiticensibus, agris, campis, vineis, etc. Occurrit ibid. in aliis Chartis. Charta Communiae Farae ann. 1207. apud Thomasserium pag. 438: Statuimus etiam ut homines Capitecensi dominis suis censum capitis sui infra terminos Pacis tantum persolvant, etc. Notum est Capite censos, a Romanis dictos fuisse, qui nullo vel minimo aere censebantur, quasi qui censerentur suo solo capite. Vide rursum Capite censi post Caput 3.