Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): superbia

superbia

a) Hoffart, Hochmut, der Gegensatz zu humilitas (← sub b): superbia nominatur ex hoc, quod aliquis per voluntatem tendit super id, quod est, unde dicit Isidorus superbus dictus est, quia super vult videri, quam est; qui enim vult supergredi, quod est, superbus est. Habet autem hoc ratio recta, ut voluntas uniuscuiusque feratur in id, quod est proportionatum sibi, et ideo manifestum est, quod superbia importat, quod adversatur rationi rectae, th. II. II. 162. 1 c; peccatum superbiae dupliciter potest considerari, uno modo secundum propriam speciem, quam habet ex ratione proprii obiecti, et hoc modo superbia est speciale peccatum, quia habet speciale obiectum, est enim inordinatus appetitus propriae excellentiae, . . . alio modo potest considerari secundum redundantiam quandam in alia peccata, et secundum hoc habet quandam generalitatem, inquantum scilicet ex superbia oriri possunt omnia peccata, ib. 2 c; vgl. ib. 8 c; quidam dicunt, superbiam dici tripliciter. Uno modo, secundum quod superbia significat inordinatum appetitum propriae excellentiae; et sic est speciale peccatum. Alio modo, secundum quod importat quendam actualem contemptum Dei quantum ad hunc effectum, qui est non subdi eius praecepto; et sic dicunt, quod est generale peccatum. Tertio modo, secundum quod importat quandam inclinationem ad huiusmodi contemptum ex corruptione naturae; et sic dicunt, quod est initium omnis peccati, ib. I. II. 84. 2 c; vgl. ib. I. 63. 2 c; II. II. 162. 2 c & 5 c; cg. III. 109; 2 sent. 5. 1. 3 c; mal. 8. 2 c; manifestum est autem, quod hoc proprie ad superbiam pertinet, quod aliquis inordinate tendat in propriam excellentiam, quasi magnificando seipsum, mal. 8. 3 c.

Über den Unterschied zwischen superbia & inanis gloria (→ gloria sub a) heißt es: superbia non est idem inani gloriae, sed causa est; nam superbia inordinate excellentiam appetit, sed inanis gloria appetit excellentiae manifestationem, th. II. II. 162. 8 ad 2; vgl. ib. 132. 4 c.

Zu defectus superbiae → defectus sub b.

Als Arten der superbia gehören hierher: 1. superbia completa (ib. 162. 5 ad 1) = die vollendete oder vollständige Hoffart. 2. s. praesumptuosa (ib. 33. 4 ad 3) = die mit Anmaßung verbundene Hoffart. 3. s. summa (cg. III. 34) = die höchste oder größte Hoffart. 4. s. vitae (th. I. II. 77. 5 c & ad 1) = die Hoffart des Lebens (appetitus autem inordinatus boni ardui pertinet ad superbiam vitae, ib. c).

b) Stolz: superbia dupliciter accipi potest, uno modo ex eo, quod supergreditur regulam rationis, et sic dicimus, eam esse peccatum, alio modo potest superbia nominari simpliciter a superexcessu, et secundum hoc omne superexcedens potest nominari superbia, et ita repromittitur a Deo superbia, quasi quidam superexcessus bonorum, th. II. II. 162. 1 ad 1.

Eine Art der superbia in diesem Sinne ist: superbia bona (mal. 8. 2 ad 17) = der sittlich gute Stolz (sicut cum aliquis vult operari opera consiliorum, quae superexcedunt communia opera praeceptorum. Vel potest dici, quod cum dicitur ponam te in superbiam saeculorum, accipitur superbia materialiter, id est: dabo tibi magnam excellentiam, de qua homines saeculi superbiunt, ib.).