Close Window

Latinitatis medii aevi lexicon Bohemorum (thanks to the Centre for Classical Studies at the Institute of Philosophy of the Czech Academy of Sciences (www.ics.cas.cz/en)) (2017): discretio

discretio discretio (-ci-), -onis, f. script.: -ss- |UK V H 1 f.59r|

1 a separatio, divisio – oddělení, rozdělení

b actus vel facultas distinguendi – (schopnost) rozeznání: d-o rozeznanye |UK VIII G 15 f.73r|; d-o (gl.: rozeznawanie ) spirituum (cf. Vulg. I Cor. 12,10) |UK I F 31 f.73r|

c t.t. gramm.: distinctio significationis vocum – rozlišení významů: sinificativa znamenytywa, d-o fit / postque rozeznanye, sed terminacio skonanye |ClarVoc 76 in capite de grammatica|

d differentia, varietas – rozdíl, různost

+ iunct. (ad 1b): secundum datam nobis divinitus d-is virgulam (ungulam ed.) dignum iudicantes nichil eorum, que salutis nostre...sunt sanctificata iuvamini...secularium personarum optemperare debere luxui |(1195-1197) CodDiplBoh I 322|

2 sapientia, prudentia, cautio, circumspectio (cf. ThLL V/1 1350,78; 1351,7) – moudrost, rozumnost, opatrnost, rozvážnost: cum summe d-is viro Notherio episcopo |CanapAdalb 256|; vir in divinis et humanis rebus summe d-is |CosmCont II 264|; nostro commisit (rex) arbitrio eadem iura...ampliare..., si nostre oplaceret d-i |(1237) CodDiplBoh III 203|; transcursis fervide iuventutis limitibus postquam in etatem virilitatis evasi, que durum vergens in senium suadet hominibus cuncta iudicio d-is discutere |FormThob I 190|; tante d-is et bone composicionis puella |PetrZittChron 126a|; cum ipse (prepositus) homo sit singularis d-is ad regimen talis officii absque omni dubietate sufficiens |SummaCanc 181|; primi transgrediuntur legem naturalis d-is et isti sunt...concubinarii, qui contra legem recte racionis illegittime commiscentur |HusExp 24|; opera, que iniungit (abbatissa), discernat et temperet cogitans d-em (gl.: opatrenstwye ) sancti Iacob |UK I F 29 f.159r|; saepiss. spec. in appellatione vel in allocutione – v titulu nebo v oslovení: ipsum ad tuam d-em remisimus, ut...cum eo misericorditer agas |(1146) CodDiplBoh I 148|; d-em tuam, bone imperator, scire convenit |CosmCont II 255|; d-em vestram rogamus et hortamur in Domino |(1243) CodDiplBoh IV 101|; peto igitur, vestra d-o in hoc negocio meam sufferat pronitatem |FormPaul 82|; quocirca d-i vestre per apostolica scripta virtute obediencie districte precipiendo mandamus |PetrZittChron 269b|; iuxta vestre d-is arbitrium |(1363) RegDipl VII 859|; narracionum practica ad personas medii et infimi gradus spiritualis: venerabilitati..., d-i, honestati, devocioni, religiositati vestre, tue tenore presencium dixi |UK I G 12 f.109r|; ad cives: sagacitati, prudencie, d-i vestre, tue notifico |UK IX E 4 f.107v|; saepiss. iunct. iur.: anni (aetas) discretionis aetas pubes – dospělost, plnoletost: quando ipsi pueri ad annos d-is pervenerint |(1317) RegDipl III 148|; donec dicti orphani non pervenerint ad annos d-is seu orphaniles |(1382) ArchPr 2069 f.103v|; qui (pueri) si annis (annos ed.) d-is nondum (non dum ed.) habitis...ab hoc mundo transierint, bona ipsorum ad matrem spectabunt...Transactis autem annis d-is pueri cum eorum bonis disponendi liberam habeant facultatem |SentBrun 162|; Iohannes...annos pubertatis seu d-is habens |(1413) LibLun V f.24r|; stat filios habere usum racionis et annos d-is, non tamen habent iurisdiccionem, cum sub manu patris tenentur |ProcPrPrax 20|; si Hanus iuvenis suus ad etatem d-is pervenerit et circa artificium manserit, tunc debet eum iuvare ad sedem artis |(1453) LibIudIgl III f.250vb|; cum autem ipse Petrus ad annos mature d-is perveniens ipsam vineam rehabere voluerit |(1495) LibCivBrun f.517r|; saepiss. discretio annorum (cf. P III 638,45) eodem sensu: a tempore d-is annorum Brumonis |(1361) DocPor 10|

3 iudicium, arbitrium, sententia (cf. ThLL V/1 1351,20) – soud, rozhodnutí, úsudek: vult se submittere in predicta materia d-i et iudicio fidelium |DocHus 675|; si quis autem ultra hoc ab exercitu se abstrahens...damnum...intulerit, talis secundum d-em iudiciumque capitanei territorii illius ac consiliorum eidem deputatorum debita animadversione corrigatur |(1432) MonConc 184|; al.

4 rhet.: distinctio, pars – oddíl, část: d-o (var. lect.: distinccio ) de proporcione debita membrorum virginis nupte Cristi, id est parcium ecclesie Dei |JanovReg II 220|; est...clausula oracio perfecta plures d-es sub uno ambitu comprehendens. D-o vel distinccio est oracio, que est membrum clausule respectivum |Třeb C 2 f.7r|.