Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CAPUT

CAPUT, Modus possessionum, quibus collatio imminebat, jugum etiam dictum: quae appellationes passim occurrunt in Cod. Theod. et Justin. Unde Capitatio, et jugatio, quae possessionibus et capitibus praestabatur, interdum et

Caput, ut apud Eumenium in Paneg.: Septem millia Capitum remisisti, quartam partem amplius partem nostrorum censuum. Sidonius Carm. 13. ad Majorian.: Laestrigonas nos esse puta: monstrumque tributum;   Hic Capita, ut vivam, tu mihi tolle tria. Atque ita Caput usurpari apud Ammian. lib. 16. et 17. contendit Jacob. Gotofredus, quem consule ad leg. 2. Cod. Theod. de Censu. Descriptio bonorum Domini de Eska ex Archivo S. Audomari: Dimidium Caput debet sex quarterios frumenti. Ibidem: Redditus quem recipit a Capitibus est redditus avenae, et sunt ibi lxvi. Capita, et debet quodlibet Caput unum modium avenae. Ibidem: Notandum est, quod lii. Capita, et dimidium Caput solvunt istud frumentum, sive ejus pretium, et continet quodlibet Caput integrum tres raserias frumenti de mensura villae de Eska: ubi, si bene intelligo, Caput, modus agri est, in quo seminantur tres raseriae frumenti.