Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CAPUT

CAPUT,² dicitur quodcumque in recensione numerum efficit. Gregorius Magnus lib. 7. Indict. 1. Epist. 6: Sindones 2. coopertorium super altare unum, lecta strata numero 10. in aeramentis Capita 20. in ferramentis Capita 30. etc. sed praecipue ea vox usurpatur in armentis ac gregibus. Idem Gregorius lib. 10. Epist. 12: In peculio Capita 15. armenti Capita 2. ferramenta numero 5. Lib. 10. Ep. 42: Decem equarum Capita. Lex Aleman. tit. 79. § 2: Legitimus pastor ovium si 80. Capita in grege habet domini sui, etc. Capita animalium, in Lege Wisigoth. lib. 8. tit. 3. § 12. tit. 4. § 10. 26. tit. 5. § 7. in Charta Romualdi Ducis Benevent. tom. 8. Ughelli pag. 607. 611. Ovium Capita tanta, in Formulis. Gualdo in Vita S. Anscheri Archiepiscopi Hamburg. cap. 86: Rursus ab integro decimam animalia quinto, Omne caput decimum manibus tradebat egentum. Chef de bestail, in Consuetud. Baionensi tit. 2. art. 2. 3. et Aquensi tit. 11. art. 25: Chefs de vache, de brebis, de porcs, in Consuet. S. Severi tit. 10. art. 6. Hinc Caput pro ipso animali, in leg. 6. Cod. Theod. de Curios. (6, 29.) Antiq. Fuld. lib. 3. trad. 35: Jumentum, quod vulgo dicitur Caput optimum, sive vestimentum quod melius haberet, in usus Fratrum cederet. Vide leg. 1. § ult. et leg. 3. D. de rei vindic. (6, 1.) l. 13. D. de pignorib. (20, 1.) et Vegetium de Mulomedic. pag. 10. Rymer. tom. 9. pag. 873. col. 1.

xvj. Chefs d'aumaille, in Lit. remiss. ann. 1382. ex Reg. 121. Chartoph. reg. ch. 107. Trois Chefs de poulaille, in aliis ejusd. ann. ex Reg. 120. ch. 248. Ita et pannus certis ulnis constans, Caput nuncupatur, in Leud. minor. Carcasson. Mss.: Item pro Capite de fustani, j. den. Galli diceremus, une piece de futaine.

Capitis Furtum, Capitale Furtum, id est, Furtum animalis, vel rei mobilis. Charta Ottonis Imperat. ann. 937. in Privilegiis Ecclesiae Hamburgensis: Ut nullus judex publicus, vel quaelibet judiciaria potestas, aliquam sibi vindicet potestatem in supradictorum hominibus Monasteriorum, litis videlicet et colonis, vel eos aliquis capitis banno ob Capitis Furtum, vel quocumque banno constringat. Quae totidem verbis habentur ibidem pag. 151. 155. et 156. ubi Furtum Capitis videtur idem quod Capitale appellatur in Poenitentiali Haltigarii Cameracensis Episcopi cap. 4: Si quis Clericus Furtum fecerit Capitale, id est, quadrupedum, vel casam ruperit..... 7. annos poeniteat. Liber Poenitentialis Gregorii II. PP. cap. 9: Si quis Furtum Capitale commiserit, id est, aurum, argentum, quadrupedes, vel domos effregerit, etc. Alius Poenitent. MS.: Si tu Furtum Capitale commisisti, id est, quadrupedum, vel domos effregisti, etc. Alius denique Poenitential. perinde MS.: Si quis Furtum Capitale commiserit, id est, quadrupedia abegerit, etc.

Caput Annonae. Anastasius in Joanne V. PP.: Necnon et alias divales jussiones relevantes Annonae Capita patrimoniorum Siciliae et Calabriae non pauca. Idem in Conone: Relevavit per sacram jussionem suam ducenta Annonae Capita, quae Patrimonii custodes Brutiis et Lucaniae annue persolvebant. Nov. Theodosii de Fiscalib.: Mauri vero Sitifenses... totius annonae nomine 5. millia solidorum, et 50. Capitum in Annonis Ducis consueto tempore annua functione dependebant. Vide Capitio.