Close Window

Latinitatis medii aevi lexicon Bohemorum (thanks to the Centre for Classical Studies at the Institute of Philosophy of the Czech Academy of Sciences (www.ics.cas.cz/en)) (2017): dispositio

dispositio dispositio (-ci-), -onis, f. form.: -pocio (err. ed.) |VitaProc 362a|

1 a actus disponendi, ordinatio, distributio, compositio (etiam t. t. milit., rhet. et in architectura) – rozestavění, uspořádání, rozdělení (též t. t. ve vojenství, v rétorice a v architektuře): d-o sposoba |ClarVoc 209 in capite de loyca|; d-o zposobenie |ClarGl 1598|; d-o dobra twarnost |LexClemB f.42va|

b institutio, disponendi ratio (in re militari et in re publica facta) – nařízení, ustanovení, rozhodnutí (učiněné ve vojsku a ve státě)

+ iunct. (ad 1b): dispositio divina (cf. ThLL V/1 1434,29,36, divinitatis ) consilium Dei, voluntas Dei – řízení boží, boží vůle: qualiter cenobium Zazavense divine d-is gratia exordium sumpserit |CosmChron 242|; dux autem..., sicut divine d-i placuit, ...filium suum...sacris litteris et sancte conversacioni ad erudiendum tribuit |VincAnn 420|; pia divinitatis d-o civitatem latere in monte positam non permisit nec lucernam sub modio voluit contineri (cf. Vulg. Matth. 5,14-15) |VitaeProc 112|; in omnibus d-i me divine commisi |IenstFug 55 *|; al.; cf. iunct.: dispositiones Dei ap. Georges I 2218 et iunct. dispositio Ihesu Christi simili sensu: id, quod Mylyczius non quidem casu, sed d-e Ihesu Cristi perfecit |VitaMil 434| dispositio testamentalis, ultima (etiam pl.: cf. ThLL V/1 1433,11) testamentum – závěť: quodsi testamento...facto decumbens convalescit, et postea...repente...decesserit, ordinationem et d-em testamentalem aliam non faciens, non moritur intestatus |SentBrun 305|; testamentum seu ultimam d-em |Třeb C 3 f.120r|; Iohannes...de bonis suis fecit talem testamentalem d-em, legavit...filio suo pomerium suum |(1444) LibLun VII f.14r|; al.

spec. eccl. (ad 1b): institutum, decretum sedis apostolicae, (archi)episcopi sim. – ustanovení, nařízení papežské stolice, (arci)biskupa apod.: universa eciam bona ordinis prelibati apostolice sedis ordinacioni et d-i auctoritate apostolica duximus (papa) reservanda |PetrZittChron 216b|; inhibemus (archiepiscopus Pragensis) insuper...Cr(isti) fidelibus..., ne predictas nostras ordinaciones et d-es...infringere attemptent |(1363) RegDipl VII 888|; quod dom(inus) Frenczlinus olim ipsius ecclesie rector...iuxta d-em iuris canonici sacros maiores non recepit ordines |(1373) LibConf II 89|; eciam si ecclesia ipsa sit d-i apostolice specialiter reservata |(1375) MonVat IV 547|; usus utriusque speciei ad laycum populum neque est...preceptum neque Cristi institucio, sed pure d-o et preceptum ecclesie |HilTract f.k 2v|; saepiss.

2 regimen, moderatio – řízení, správa

a rei: mandamus (abbas), ut...frater Petrus de H. ...habeat curam et regimen ac d-em curie dicte O. dicti monasterii |(1378) FontCl 131|; collacio, provisio et omnimoda d-o ad archiepiscopum Pragensem...spectare dicitur |(1439) TopTg II 685b|; Calixtus...concessione facultatum super d-e prebendarum...contentum reddidit imperatorem |VarGeorg 328|; saepe

b hominis: predicator...tenebitur fovere...duos studentes...Quorum studentum ereccionem, d-em, modum, ordinem, onus et formam predicatori dicte capelle...maturius dirigendum in posterum reservo |(1391) TopTg II 797b|

3 usus alcis rei alci concessus, ius tractandi alqd – právo zacházet, nakládat s něčím: si ipsam villam...reemere vellemus, ad revendicionem ipsius pro eadem summa trecentarum marcarum...cum omnibus suis d-ibus, pertinenciis et proventibus...supra dicte curie...tenebuntur |(1334) ArchZnoym II 276/1 p.81|; decernentes (rex), quod persone predicte...plenam et plenissimam d-em et potestatem in bonis et facultatibus cum iure patronatus ecclesie ipsius hospitalis...habeant |(1345) CodIurMun II 384|; decernentes (rex), quod prefatum locum hospitalis predicti seu d-is potestatem circa hospitale predictum...nulli religiosi...possint a nobis...petere |ib.|; quedam possessiones et redditus ad nostram a(rchi)e(pisco)palem mensam cum plena d-e atque dominio pertinencia (!) |(1378) LibEr II 151b|; al.

4 testamentum – závěť: spondemus per predictum dotalicium d-e[m] supradicti domini Iohannis...factum in omnibus suis sentenciis...ratum tenere et gratum |(1386) FormPal II 92|; sique aliquis morte preventus subita de rebus suis d-em non faceret |(1399) CodIurMun II 931|; ipse volens d-em et peticionem b(eate) m(emorie) domini Hassconis..., fratris sui amitalis, exequi |(1402) ActaIudCons IV 102|; Margaretha, relicta Wenceslai H., de omnibus bonis suis mobilibus et immobilibus talem fecit et facit d-em seu testamentalem ordinacionem |(1424) LibLun VI f.50r|; al.

5 a compositio litis, pactum, pactio – urovnání sporu, dohoda, úmluva: credimus vos non immemores esse d-is illius, quam...inter nos et Iohannem Giskram...serenitas vestra firmaverat |(1458) DocGeorg 142|; omnis d-o nostra cum...Matthia...rege Hungarie...vestre dominacioni exstat bene nota |(1459) ib. 171|; al. ib.

b oppos.: lis, rixa – spor, svár: materia d-is inter te ab una et notarium d(omini) Iodoci, marchionis Moravie, ab alia longiore tractatu...indiget, quam ut ita breviter decidatur |CancIohNov 107|

6 a sors, fatum – úděl, určení dané osudem: in deserto suam d-em pacienter expectavit (Iohannes) |HusSanct 32|

b mors – smrt: que nimirum ab ipso sue predicacionis inicio usque ad diem beate d-is tanta sustinuit (vir Deo dilectus), ut vita eius his, qui noverant, non nisi quedam mortis protelacio videretur |VitaMil 423|

7 a una ex Aristotelis categoriis, i. q. διάθεσις , latius: animi facultas, ingenium – jedna z Aristotelových kategorií, disposice, šíře: duševní schopnost, vnitřní způsobilost: omnis Cristianus, qui solum coactus undecumque petit hoc sacramentum..., videtur indigne petere vel non cum digna d-e venire |JanovReg V 122|; videtur magna imperfeccio in nobis et gravis ignorancia rerum et ignorancia negacionis et d-is |StanDeUniv 27|; sacerdotes vel episcopi nescientes occultam in fidelibus capacitatem, d-em sive indisposicionem cordium |HusCruc I 132|; sancti in celis Cristianis hic fidelibus suis oracionibus et caritativis auxiliis pro capacitate sive eorum d-e suffragantur |(1439) MonConc 745|; Sacra scriptura...est...d-is humane ad vitam eternam regulativa |HilTract f.e 3r|; d-o seu complexio hominum ad discendum |TripartB f.107r|; al.

b habitus corporis, species – tělesný vzhled, vzezření: non ad concupiscenciam provoces per ymagines in mente formatas, videlicet ymaginando de pulcritudine et statura ac d-e eius (uxoris proximi tui) |HusExp 40|

c medic.: corporis status (cf. ThLL V/1 1435,42), proclivitas ad alqd – tělesný stav, náchylnost: habuit enim iam yposarcam, de qua incomplete curatus, remansit ei d-o ad asclitem cum tumore et magna infrigidacione epatis |UK IV F 5 f.205v|; est (febris) cum casu virtutis, id est d-e infra sincopim propter nocumentum in corde |AlbicMai 144|; quandoque accidit d-o ydropis propter vapores inflantes conclusos sub cute |ib.|; si autem in superficie vel in medio alterius fuerit coloris, quam dictum est..., hic malus est sanguis et significat corporis innaturalem d-em |CristPrachSang f.208r|; de d-e hominum. Qui habet verticem acutam, mobilis est. Qui habet frontem latam, verecundus est |KNM IV H 28 f.156v|; al.

8 forma perficiendi, exornatio (de textura) – způsob vypracování, výzdoba (o tkanině): Benassius...unum ornatum...cappam et dalmaticam, subtile eiusdem d-is...dedit |(1364 Mart. 25) ArchPr|; quinta (casula) purpurea coloris nigri, inflexibilis, sine apparatu cum dialmaticis duabus eiusdem d-is |(1476) InventViti LXXII|; casula...cum stola et manipulo d-is eiusdem..., humerale eiusdem d-is cum pretexta aurea circumdatum et alba habens d-es easdem |ib. LXXVII|; al.