Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CARNALE

CARNALE,³ Servitutis species, qua pecora et animalia, si damnum facere in agro deprehendantur, agri domino capere non modo licet, sed occidere, atque adeo comedere, si sint hujusmodi ut apponi possint ad mensam: alias pignori ea capere ipsi licet. Charta Sanctii Ramirezii Regis Aragonum apud Martinezium in Hist. Pinnatensi lib. 3. cap. 27: Similiter ingenuo de omni honore S. Joannis herbaticum et Carnale: ut non dent illud, neque ipsi seniores, neque villani eorum in ullo loco, ubicunque fuerint, ad Pascha, in hyeme vel stivo tempore, in omni regno meo, sed ita sint liberi, sicut meae propriae. Infra: Ipsi vero habeant suos vetatos, in omnibus Decanis suis, et in omni loco, ubi ipsi habuerint aliquid facere, ut nullus sit ausus ibi pascere, vel intrare abque eorum licentia, neque ego; quod si fecerint, mando ut accipiant Carnale. Tabularium Lascariense apud Marcam in Hist. Beneharn. lib. 5. cap. 11. num. 1: Liberaverunt totum proprium honorem S. Mariae de tot carrei, et de toto damno, et de tot Carnal, et de toto opere, etc. Carnau, dicitur in Consuetudine Beneharnensi tit. 19. art. 1. 2. tit. 24. art. 7. tit. 42. art. 37. 38. tit. 49. art. 10. tit. 58. art. 59. Carnalado, qui Carnale debet, in eadem Consuetudine tit. 19. art. 1. tit. 24. art. 7. tit. 42. art. 38. Hinc Carnaler in Consuetud. Aquensi tit. 11. art. 43. est Tuer le bestail, et le convertir en ses usages, scilicet pecus quod in damno captum est. Adde art. 11. 13. 21. 22. 23. 31. Consuet. SS. Severi tit. 3. art. 2. 3. 4. 5. 17. 18. Bayonensem tit. 2. art. 16. Solensem tit. 2. art. 3. tit. 14. art. 3. 4. At in Lege Bajwar. tit. 13. cap. 12. et Salic. tit. 10. § 1. et 2. animal alterius, licet in damno inventum, non licet occidere: contra in Lege Wisigoth. lib. 8. tit. 5. § 1. Vide Carnalegium. Nescio an idem sonet vox

Carnales, in Regesto censuum et debitorum Comitatus Bigorrae ex Camera Comput. Paris. fol. 37: Et nota quod Ecclesia Tarmensis solvebat olim 18. sol. pro terris quas habet a Faganos et a Prucigna per Carnales et per carrales pro terris, etc. Infra: De omnibus istis solvebat medietatem in Maio per Carnales, et aliam medietatem in Septembri.

Acarnerare, Carnale seu pecora capere, invadere: unde nostris s'acharner, efferato impetu in alicujus laniatum ferri. Charta Sanctii Ramirezii Regis Aragonum apud Martinezium in Hist. Pinnatensi lib. 3. cap. 27: Et si aliquis talliaverit in totum terminum S. Joannis in ligno viridi, absque licentia Abbatis vel seniorum, peitet 60. solidos: oves S. Joannis, et omnia pecora illius Coenobii omniumque rusticorum ejus, mando ut in toto regno meo, ubi herbas invenerint, pascant tam in hyeme, quam in aestate: et nullus sit ausus pignorare vel Acarnerare: quod si quis fecerit, peitet mille solidos.