Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CARNALIS

CARNALIS, Genuinus. Carnalis frater, uterinus, proprius, genuinus, qui ἀδελφὸς σάρϰιϰος dicitur Scylitzae pag. 537. ἀδελφὸς ϰατὰ σάρϰα, in Vita S. Nili junioris pag. 47. Acta SS. Martyrum Numidarum num. 8: Homo gentilis, hoc est, frater meus Carnalis occurrit. Passio SS. Perpetuae et Felicitatis: Hic Democrates fuerat frater meus Carnalis. S. Eulogius in Epistola ad Alvarum: Quem ego fratrem meum esse Carnalem proferens, etc. Ita apud Bedam de Wiremuthensi Monaster. cap. 11. Bruschium lib. 1. Chron. Windeshemensis cap. 28. etc. Fratello Carnale, apud Joannem Villaneum lib. 7. cap. 132. Filius Carnalis, in Gestis Innocentii III. PP. pag. 69. Carnalis parens, apud Conradum Urspergensem pag. 284. Pater Carnalis, in Charta Kazimiri Regis Poloniae ann. 1341. apud Ludewig. Reliq. MSS. tom. 5. pag. 505. Pater carnis meae, apud Avitum Viennensem Homil. de Rogationibus, cui opponit Patrem spiritualem a Baptismo. Aimoinus lib. 2. Miraculor. SS. Georgii et Aurelii: Duas nobiles puellas Carne sorores. Conventio ann. 1241. ex Archivo Faraemonasterii: Prioris soror Carnalis. Carnales germani, in Chronico Afflighemensi cap. 20. Carnalis propinquus, in Gestis Consulum Andegavensium cap. 3. num. 6. Flodoardus de Summis Pontificib. in Calisto: ..... Folconis Carne propinquum. Willelmus Brito lib. 8. Philippid.: Per vinclum Carnale gradu conjunctus eidem. Cugin Carnale, apud Joannem Villaneum lib. 12. cap. 50. 98. Nipote Carnale, lib. eodem cap. 41. Amici Carnales, in Gestis Ludovici VII. Regis Franc. cap. 14. Ami Charnel, apud Petrum de Fontana in Consilio cap. 13. num. 13. Joannes de Condato MS.: Maint home Roy qui s'esvigure, De ses Charneis amis confondre. Infra: Souvent entre Charneis amis, Dont maint à la mort en a mis. Carnali diletti, apud Passavantium. Carnalis Patria, apud S. Augustinum Epist. 225: Neque hoc inviderunt Ecclesiae Tagastensi, quae Carnalis patria mea est. Edelwlfus in Abbatib. Lindisfarn.: ..... Carnali a nomine dictus Godfridus ille fuit. Σαρϰιϰὴ πατρίς, apud Palladium in Hist. Lausiaca cap. 83. Carnalis dominus, apud Salvianum lib. 3. de Gubernat. Dei: Sicut dominorum Carnalium servis eligere omnino non licet, quae ex praeceptis servilibus faciant, aut quae non faciant, etc. Infra: Quis rogo, ex Carnalibus dominis hac cum suis lege agere contentus est, etc. Vide Caro 6.

Vita Carnalis, quam scilicet vivimus, apud Cogitosum in S. Brigida pag. 637.

Carnales Preces, Hispanis, Carnales ruegos, quae fiunt pro alio: cum scilicet aliquis agnato vel cognato Beneficium Ecclesiasticum vi precum suarum impetrat. Vide Leges Alfonsi IX. Regis Castellae 1. part. tit. 17. lege 4.