Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CARNALIS

CARNALIS,³ Carni serviens deditus, Gall. Charnel. Arnulphus Sexoviensis Episc. apud Murator. tom. 3. pag. 422. col. 1: Sed quoniam animalis es homo carnosus, proinde et Carnalis, quae Dei erant percipere non potuisti, et invisibilia ipsius conspicere contemsisti.

Chron. Angl. Th. Otterbourne pag. 183: Obiit etiam (ann. 1394.) ducissa Eborum, soror ducissae Lancastriae uterina, domina Carnalis et delicata mundialis, ut fertur, et venerea. MS.: A tant a enquis de son iestre Que che ne puet Carneus home iestre.