Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CARNALITER

CARNALITER, Secundum carnem. Carnaliter nati, in Epistola Martini V. Papae ad Uladislaum Poloniae Regem apud Ludewig. Reliq. MSS. tom. 5. pag. 409. Generare Carnaliter, in Diario Belli Hussitici apud eumd. Ludewig. tom. 6. pag. 207. Carnaliter editus dicitur Dei Filius ab Aratore in cap. 2. Act. Apostolor.

Carnaliter, Juxta litteram et non juxta litterae sensum, in Epistola Evantii Archidiac. Concil. Hisp. tom. 3. pag. 87. et 88.

Carnaliter, Amice, benevole, ut videtur, si tamen vera lectio est. Petri Patriarchae Jerosol. Ord. Praedicat. Additiones MSS. ad Statuta Augerii II. Episc. Conseran.: Laïcis cujuscumque status aut conditionis existant in virtute sanctae obedientiae, sub poena excommunicationis, districtius inhibemus, ne... ad domos personarum ecclesiasticarum causa prandii, aut coenae, seu spolii, accedant, nisi ab eo primitus fuerint ad hoc ipsum sponte et Carnaliter invitati.

Charneument, apud Bestiar. MS.: A chascun qui vit Charneument Se fait tout mort chertainement.