Close Window

Latinitatis medii aevi lexicon Bohemorum (thanks to the Centre for Classical Studies at the Institute of Philosophy of the Czech Academy of Sciences (www.ics.cas.cz/en)) (2017): do

do

do, dare, dedi, datum script. et form.: tedimus v. infra; dattum |(1439) TabMorMat 80b|; deditis (part. pf. abl. pl.) |ClarGl 338| metr.: dărē |AnalHymn 5,259|

1 A de actione dandi c. obi. rerum in acc.:

a proprie: α (manum) porrigere, (manu) tradere, spec.: donare, largiri alqd – (ruku, rukou) dát, dávat, podávat, zvláště darovat, uštědřit: date fuerunt sibi (vetus vers.: dána byla jemu )...civitates |KarVita 341b|; dat dava |ClarGl 183|; day da |ib. 229|; deditque (gl.: rozdala gest ) predam (Vulg. prov. 31,15) |UK III B 16 f.12ra|; Iohannes K. dedit...vulgariter dawa...sua bona...Ancze conthorali |(1429) LibCivAlb f.20r|; dare dati |LexClemB f.11ra|; ‹d›o, das..., id est dono tradere, dati |VocLact f.bb 2vb| β sacrificare dis sim., votum sacrare – obětovat bohům apod., zasvětit obětní dar γ reddere, mittere, scribere litteras sim. – odevzdat, poslat, napsat dopis apod. δ solvere, exsolvere, expendere sim. – zaplatit, vyplatit, vydat peníze apod.: Adalbertus...Dorothee...XV sexagenas grossorum debet dare alias wydati |(1467) ArchPr 2080 f.213v| ε apponere, adhibere cibos, medicamenta sim. – předkládat, podávat pokrmy, léky apod. ζ alqd in loco quodam ponere, statuere sim. – něco někam položit, postavit apod. η iugulum, cervicem, terga sim. praebere, spec. milit. t. t.: ,terga dare‘ i. q. fugere – nastavit hrdlo, šíji, záda, spec. ve vojenství: dát se na útěk

b transl.: α tribuere, praebere, deferre alqd (etiam de dis, fato, natura sim.) – dávat, poskytovat, propůjčovat něco (též o bozích, osudu, přírodě apod.): dare...puoycziti |LexClemB f.llra| β alqd alci proponere, mandare, committere – dávat něco za úkol, ukládat, svěřovat γ (locum, tempus alci) statuere, assignare – (místo, čas někomu) stanovit, určit δ (tempus, operam ad alqd) conferre, impendere – (čas, úsilí něčemu) věnovat, (na něco) vynakládat ε cedere, concedere (etiam t. t. philos.), annuere (de magistratibus), permittere (etiam c. inf.), impers.: ,datur‘ c. inf.: licitum est, fieri potest – přiznávat, připouštět (též jako filozofický termín), povolovat (o úřadech), dovolovat, dopřávat, impers.: je dovoleno, je možno: Deus...latus dedit perforare...dal proklati |CapPr P 1382 f.143r| ζ offerre, exponere alqd alci rei, tradere alqd faciendum – vydat, vystavit něco něčemu, odevzdat, dát něco udělat

B de actione dandi c. obi. person. in acc.:

a proprie: α alqm tradere, alicubi locare, in alqm locum conicere sim. – někoho dát, vydat, někde umístit, někam uvrhnout apod.: baro datus (vetus vers.: ježto jest vydán ) actori |OrdoIud 207| β alqm (alci) attribuere, adiungere, credere – někoho (někomu) přidělit, přidružit, svěřit γ alqm alci (rei) praeponere, praeficere – někoho nad někým (něčím) ustanovit, postavit v čelo

b transl.: alqm in alqo statu, alqa condicione collocare – přivést někoho do nějakých okolností, stavu refl. dare se (et pass. dari ):

a proficisci, ire, se alicubi, alci ostendere, se aliquo deicere sim. – někam se vydat, jít, někde, někomu se ukázat, objevit, někam se vrhnout apod.

b hosti se dedere – vzdát se nepříteli

c alci (rei) se tradere, animum adicere – někomu (něčemu) se oddat, podrobit se něčí vůli: Spiritus sanctus effugiet luxurie se dantes (vetus vers.: ježto sě smilství dávají ) |KarVita 339a|

C de actione edendi:

a proprie: α edere, spec. sonos, verba, nuntiare, dicere, appellare, narrare, docere, promittere – vydávat ze sebe, zvláště zvuky, slova, sdělovat, říkat, nazývat, vypravovat, poučovat, dát slib: edicto celo super aera nata revelo. Dam dabo vietr ventus |ClarGl 162|; do, das, dare zřiecži dati |LexClemB f.12va| β gignere, facere, producere – plodit, dělat, vytvářet: non date in vobis locum (vetus vers.: nedajte v vás miesta ) ire, sed mansuetudini |KarVita 338b|

b transl.: α ponere, proponere – podávat, předkládat β suppeditare (e. g. vires), parare, efficere – dodávat (např. síly), připravovat, působit

+ constr. et iunct. var.:

a ad 1Aaα : c. praep. ad : quivis graduandus...dare debet pecunie summam ad fiscum universitatis |(1389) StatUniv 14|; bona...danda propter Deum ad hospitale |(1404) LibIudIgl II f.148va|; al. c. praep. post : quas (filias) tradit (plebanus) nuptui solempniter et emit laneos et dat post easdem nomine dotis |VisitArchid f.62v| c. praep. pro : qui (liber) datus est fratri Andrea (! add. ed.) pro viatico, quem recepit frater Mathias |InventTrutn 129| c. praep. super c. acc.: Cuncz Y. dabit predicatoribus super opus ecclesie 1 sexagenam |(1367) LibIudIgl I f.66vb| iunct.: dante Domino Dei voluntate, divinitus – z boží vůle, s boží pomocí: quibus (hosti vel adversario) dante Domino resistemus potenter |(1275) RegDipl II 395|; sic Domino dante... / rex... / claustrum donavit |PetrZittChron 37b| Da pacem (Domine) initium et inde sumptum nomen unius antiphonarum – počáteční slova jedné z antifon užívaná jako její název: ut in horis canonicis...antiphona „Da pacem, Domine“...apponatur |(1377) ConcPr 22|; scolares...duas antiphonas, videlicet Salve, regina...et...Da pacem, Domine...decantare debent |(1412) LibCivLms p.85|; al.

spec.: in nomine dominicae, quae est duodevicesima post s. Trinitatem – v názvu 18. neděle po sv. Trojici (cf. G. Friedrich, Chronologie 291): Da pacem vacat |RatKarlst 62| iur.: dare alqd per tenutam et clavum de traditione bonorum symbolica – o symbolickém odevzdání majetku: Wenceslaus...et Simon...induxerunt Martinum...super domum...et dederunt sibi eandem per tenutam et clavum iuxta iura civitatis |(1410) LibIudPlz I p.119|

b ad 1Aaγ : c. praep. super c. abl.: quas (litteras) ipsi regi Boemie tedimus super hoc |(1291) ArchCor I 73|; l(ittera) confirmacionis privilegiorum data super officio fusarie cere |(1350) TopTgApp 27a|; al. iunct. (spec. in diplomatibus) c. designatione loci et temporis: datum Praga (!) |(1289-1290) FormPaul 26|; que (pagina) data est in monasterio Sancte Corone feria sexta in profesto sancte Katherine...anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo |(1460) DocCorKadl 256|; datum Bude feria IIIa post Bartholomei 1498 |(1498) AČ 18,64|; saepiss.

c ad 1Aaδ : c. praep. ad : debent eciam rustici...ad parrochialem eccl(esiam)...ecclesie plebano...dare unum strichonem siliginis |(1346) RegDipl V 39|; item plebano 1 sexagenam grossorum et aliam ad campanam dedimus |(1388) RegBerMis I f.76v| c. praep. de : consuetum fuit dare unus halensis (!) de baptismo |VisitArchid f.61r|; eidem latratori (!) Iessco...III sexagenas grossorum dare de ipso labore et cottidie...solvere tenebitur |(1382) LibLun II f.22v|; nihil dabit (intitulandus) de intitulacione |StatUniv 10|; al. c. praep. in c. acc.: Gallus..., qui dedit centum marcas in fraternitatem |NecrIns 350|; Pechoni...pro duobus gallinaciis VIII grossos, quos dederunt in honorificenciam domino capitaneo |(1479) RegRatRac f.70v| c. praep. in c. abl.: berne...dantur...in grossis |BriccLib f.135va| c. praep. per : que collecta fuit, quod mag(ister) daret per grossum et baccalarius et scholaris per medium grossum |(1389) StatUniv 16| c. praep. super c. abl.: Maternus fecit racionem de pecunia, que sibi erat super legacione versus Plznam...data |(1444) TopTgApp 57a|; al. ib. iunct. iur. c. subst. vboh.: Hereš...dedit suum pamathne contra Miksikonem |(1412) LibCit IV 540|; Henricus...dat vstale super Iohannem |(1464) ib. 353|; Jan...dat ústanné na paní Machnu |(1481) ib. V 371|; saepiss.

d 1Aaε : c. gen.: da sibi thimi |CapPr P 1252 f.20va|; post purgacionem da sibi...mirabolani citrini |ib. f.51vb| c. praep. de : si est antiquus, detur sibi de tiriaca |AlbicPest 93|

e ad 1Aaη : iunct.: terga dare fugae i. q. terga dare, terga vertere – dát se na útěk: omnes bestie inclinato capite versus terram terga fuge dabunt |CapPr P 1577 f.196v|

f ad 1Abα : iunct.: dare confirmationem sacramentum confirmationis (q. v.) tribuere – biřmovat: dat (archiepiscopus) sibi (puero) confirmacionem sacrosancti crismatis |CanapAdalb 237|

g ad 1Abβ : c. praep. super c. acc.: peto, domine iudex, ut detis hoc super barones (vetus vers.: aby toho podal na pány ) |OrdoIud 202|; datum fuit super dominos barones, quando duo vel tres..., qui...sunt divisi, ...utrum possunt esse indivisi |(1383) RelTab I 480|; viceiudex dedit super servitores, utrum ille litere...debent habere vigorem...vel ne |(1395) TabCur II 78|; al. c. coniunct. ut c. coni.: episcopus dat decanis, ut ecclesias vastatoris episcopatus pona‹n›t sub ecclesiastico interdicto |CapPr P 1145 f.68va| iunct.: dare in mandatis (cf. ThLL V/1 1688,36) i. q. dare mandata, mandare – dát příkazy, přikázat: volumus et mandamus (rex)..., ut Fridlino...des in mandatis, quatenus coniugem Chonradi...non infestet |(s. XIII/2) FormPaul 76|; nos certis dedimus per nostras litteras executoribus in mandatis, ut |(1376) MonVat IV 653|; nos...capitaneo...camerario, officialibus...harum serie damus in mandatis nostris, quatenus...presentes litteras...intabulare non obmittatis |(1491) TabMorKal 48b|; al.

h ad 1Abε : iunct.: dare (alci) pro iure vel pro iure obtento ius alcis approbare – uznat něčí právní nárok, vboh. dáti za právo: si vero tunc non laboraverint (hii, quorum sunt partes)..., pro iure domini regis detur |(1278) RegDipl II 479|; actori datum est pro iure |(1322) RelTab I 59|; actor proprziel causam, citato datum est pro iure |ib.|; eidem actori datur pro iure obtento (vetus vers.: póvodu má dáno býti za právo stané ) |OrdoIud 225|; dominus marchio unacum dominis baronibus...dederunt...Dyuissio et Chotyborio pro iure obtento |(1382) RelTab I 490|; al. scire (semel intelligere ) dare (alci) nuntiare – oznámit, ,dát vědět‘: detis intelligere omnibus mendicantibus, quod ego sum adversarius vester |AdalbRancEp 561|; tue materne dileccioni presentibus scire damus |Třeb C 2 f.31v|; nos...scire damus, quod |ProcPrPrax 56|; al. dato, quod c. coni. si concedatur c. acc. c. inf. – připustíme-li, že: dato eciam, quod confiteatur res easdem suas esse |SentBrun 51|; dato, quod omnis veritas sit realitas |StanDeUniv 84|; dato, quod illa opinio sit falsa |HusQuodl 39|; dato vero, quod non haberet talia paternitas vestra |(1452) DocUlrRos IV 339|; saepe

i ad 1Abζ : c. praep. ad : quivis scholaris pronunciavit, quidquid...voluit...et scripta incorrecta...multos errores continencia dabant ad pennam |(1367) LibDec I 13|; al. ib. c. praep. ad (c. gerundio): predicabat (Milicius)...et postmodum eosdem sermones omnibus studentibus et aliis scribere volentibus dedit ad ingrossandum |VitaMil 408|; Laurencius B. arvum suum...dedit ad elaborandum Iohanni sutori |(1496) LibIudVer f.67r|

k ad 1Baα : c. praep. in c. abl.: tunc ipse actor...dicere debet: „Et ego eundem citatum do et trado...in trecentis denariis“ (vetus vers.: jáť jej vzdávám...ve třech stech peněziech ) |OrdoIud 232|; al. ib.

l ad 1Baβ : c. praep. in c. abl.: ne des fornicariis animam tuam in ullo, ne perdas te |CapPr P 1188 f.62r| iunct.: dare alqam pro marito, (alci) in matrimonium (in coniugem, matrimonialiter copulandam) i. q. dare nuptum – provdat: Kunegundis...datur in matrimonium Wenceslao |NeplChron 472a|; sororem suam Iohanni, primogenito regis Rudolphi, ...legittimam dedit (rex) in coniugem (vetus vers.: sestru svú za jeho syna dal jest ) |PulkChron 172b|; licet...orphanam Wilhelmi...Arklebo de M. dederamus matrimonialiter copulandam |(1389) ArchZnoym II 287/2 f.89va|; si aliqua regina daret filiam suam pro marito |KNM XIV E 5 f.162v|; al. simplex ,dare alqam alci‘ eodem sensu: secundam (sororem)...dederat (rex; vetus vers.: byl dal ) Karolo |KarVita 339b|

m ad 1Baγ : c. praep. ad : duorum dominorum de consilio ad hanc (placitacionem) datorum |(1430) TopTgApp 40a| c. praep. in c. acc.: pecii...Andream de R. michi dari ab ipsis in prolocutorem et advocatum |(1255) CodDiplBoh V 104|; dux...Milikonem...in episcopum eis dedit (vetus vers.: za biskupa jim dal ) |PulkChron 118b|; veniunt...nunccii...postulantes Wenceslaum...in regem...sibi dari (vetus vers.: aby...Václava... jim za krále dal ) |ib. 181a|; al. c. praep. pro : quomodo barones...Iohannem...pro rege sibi dari postulaverint |PetrZittChron 7a| c. praep. super c. acc.: datus est camerarius R. studentibus de collegio N. super impigneracionem hereditatum domini Benessii |KNM VIII F 47 f.12v|

n ad 1Bb: c. praep. in c. acc.: quem (Iudeum) dux...dedit in interitum...et sic est a tam scelerato homine hec patria liberata |IohMarign 557a|

o ad refl. a: iunct.: dare obviam i. q. dari alci obviam, se dare obvium – jít vstříc: venit ambasiata...pape in Basileam, cui obviam dedit turba cleri |PetrZat 321|; personas dantes obviam (gl.: gduczie ) fuge inhonestas |UK V H 28 f.78v|; al.

p ad refl. b: iunct.: se dare ad gratiam alcis, alci se potestati alcis permittere – vydat se na milost a nemilost, podřídit se něčí vůli: dedit se ipsi domino subcamerario ad graciam, quem ipse dominus subcamerarius ad graciam suscepit |(1382) LibLun II f.28r|; ex quo Abbera dedit se ad graciam domini episcopi |(1391) LibVasCrems p.145|; Pawlico...et Iohannes...dederunt se ad graciam domini subcamerarii |(1400) LibLun III f.84r|; dux Fridericus dedit se ad graciam concilio et pape |(s. XV/1) ScriptHus II 276|

q ad 1Caα : c. praep. de : hic detur de speciebus avium incipientibus ab ,F‘ |ClarPhys gl. ad v. 307|; intererit scriptis dare de fragisque boletis |ClarGl 896| c. praep. super c. acc.: rex...pecuniam...eis promittit et tamquam super hec securitate data Veronam...transit |VincAnn 422|

r ad 1Caβ : c. obi. person.: Matheum ex publicano quoque dedit (Dominus) apostolum et ex lupo fecit optimum Paulum |BrunAdalb 274|

s ad 1Cbα : c. praep. in c. abl.: alia capitula...dedimus in scriptura |(1355) ArchSwid| iunct. iur. c. subst. vboh.: Wenceslaus...dedit přísud super Wilhelmum |(1407) LibCit II 77|; Iohannes...contra hoc dedit odpor |(1408) ib. I 270|, cf.: Anna...činí odpor proti tomu |ib. 271|; Petrziko...dedit suum przissud contra Wenceslaum |(1412) ib. IV 538|; Wilem...dat suum vtok contra Michkonem |(1460) ib. 40|; poklid dat pro eis (sc. Martino et Petro) Kozlovec |ib. 51|; Wissko dat suum vtok super...Proczkonem |(1464) ib. 352|; saepiss. ib. ; nota in commentariis vboh.: kněz Hynek...dat útok na Mikuláše |(1481) ib. V 370|; al. ib. per ellipsin: Milotha...dat (sc. vtok) super Arklebum |(1437) ib. III 436|; Brikcí dat (sc. útok) supra domino Jirzik de P. |(1447) ib. 574|; Girzik T. dat (sc. vtok) super Bochdalum |(1464) ib. IV 456|; saepe ib. nota per ellipsin in commentariis vboh.: Geblich dat (sc. útok) na paní Ofku |(1437) ib. III 435|; Václav z B. dat (sc. útok) na pannu Perchtu |(1481) ib. V 443|; saepe ib. iunct.: dare crucem contra alqm bellum pro re Christiana indicere – vyhlásit křížovou výpravu: papa...crucem dedit contra omnes...illam sectam tenentes |(1459) VarGeorg 379| dare de iure (suo)

α (ius suum) confirmare – dokázat (svůj) právní nárok: Cunsso...petiit se admitti ad dandum de iure suo pro interesse suo |(1401) ActaIudCons IV 48|; Mathias...cridam datam d(omino) Slawconi ad ecclesiam in L. ...arrestavit...petens sibi literam citacionis contra...Slawconem...offerens se daturum de iure tempore et loco suo |(1403) ib. 254|; al. ib. β ius alcis decernere – rozhodnout o něčím právním nároku: in causa super ecclesia in M. ...ad dandum de iure hincinde et interim videantur tabule |(1401) ActaIudCons IV 51|; in causa super ecclesia in L. ...comparuerunt partes...Et dominus (sc. rex), quia quilibet ipsorum asserebat se ius habere ad dictam ecclesiam, mandavit dari de iure hincinde sabbato proximo |(1403) ib. 243|; al. ib.

t ad 1Cbβ : iunct.: dare alci requiem alqm quiescere pati – nechat někoho na pokoji, ,dát někomu pokoj‘: quapropter, Cristi fideles, / contra Hussitas crudeles mucronem evaginate / nec ipsis requiem date |CarmAntihus 291|

spec. eccl. (ad 1Aaε ): corpus et sanguinem Cristi, eucharistiam tribuere – podávat tělo a krev Kristovu, udělovat svátost oltářní: populo non est sacramentum dandum sub utraque specie |HilTract f.k 6r|; al. ib. ; sanguinem eiusdem carnis dedit (Cristus) eis (discipulis; vetus vers.: dal jim ) dicens (cf. Vulg. Matth. 26,27-28) |KarVita 337b|; nec probari potest..., quod...in tota ecclesia primitiva talis modus teneretur, nec quod aliquis apostolus dederit communionem sub utraque specie populo laycali |EpCapistr I 846|; al.

2 vendere – prodávat: dicit (plebanus), quod habeat quendam vicarium..., qui dat...blava super terminos in cariori pecunia, quam daret pro prompta pecunia |VisitArchid f.11r|; dabo 15 albis hunc librum ad minus 10 albis |CatUK I 345|; ipse F. laterator...non preciosius det ac vendat, nisi quemlibet strichonem cementi pro uno grosso |(1454) LibLun VII f.70r|

3 commodare – půjčovat: de quo (notario) dicitur, quod daret pecunias ad usuras |VisitArchid f.3v|

4 attribuere, assignare – přičítat, přikládat: Alscho K. recognovit, quod domino Petro de S. nullam dat culpam |(1385) LibVasCrems I p.92|

5 probare – dokázat: nullum illorum dabit adversarius |HusCorp 24|

6 pass. ,dari‘ i. q. in usu esse – být užíván: nota, quod infrascripti ornati dantur in festivitatibus subscriptis pro missis legendis |(14‹13›) TopTom III 37b|; infrascripta ornamenta dantur in omnibus festis minoribus duplicibus |ib. 38a|; al. ib. , cf.: infrascriptis ornamentis utimur in missis legendis in summis festivitatibus |ib. 37a| subst. *data, -ae, f.

1 i. q. donum (cf. DuC III 10c) in iunct.: data sanctae Mariae nomen unius medicamentorum, quorum materia princeps est opium – ,dar P. Marie‘, název druhu opiátu: opiata, que dicitur d-a sancte Marie, bis...quartanario data...liberat |CapPr P 1258 f.90rb|

2 dies, mensis, annus, locus in diplomate sim. ascriptus (cf. DuC III 11a) – datum: d-a huius littere...facta est pontificatus domini Gregorii noni anno undecimo |(1253) CodDiplBoh IV 451|; trium mensium spacium tibi a data presencium...assignamus |FormThob I 70|; dummodo non sint rasa (instrumenta) maxime in suspecto loco, scilicet circa d-am (vetus vers.: při času dánie ) vel circa propria nomina |IusRegMont 414|; frater T. ...die d-e presencium...C flor(enos)...solvit |(1375) MonVat IV 583|; vicarius...mandat...Petro, ut...reponat bullam suam...ad compensandum d-as bullarum |(1383) ActaIudCons II 215|; regi...detrahunt (domini) ipsum...regem...d-am dicti salvi conductus fere decem septimanarum spacio anticipasse pretendentes |MladRel 49|; literam...d-a sub recenti invenerunt |DocBelHus I 391|; triginta plaustra cervisie...a d-a presencium ad decem dies...presentetis |UK XI D 6 f.194v|; d-a vel datum est karacterizacio in fine litterarum inscripta, ex qua cognosci potest, quo mense vel qua die quelibet littera emanavit, podepsanije |VocLact f.F 7va|; saepiss. datum, -i, n.

1 donum – dar: a divina clemencia, a qua omne d-um optimum (vetus vers.: všecko dánie najlepšie )...desursum descendit (cf. Vulg. Iac. 1,17) |KarVita 355b|; d-a, dary |KNM XIV E 14 p.487|; d-um danie |KNM XII D 3 f.210vb|

+

2 i. q. data (2) – datum: infra festum Iacobi proximum post d-um huius scripti |(1247) CodDiplBoh IV 214|; recepi agrum...a d-o presencium ad spacium sex annorum |(1330) DocUst 24|; privilegium dicitur viciosum..., quando tempus d-i...non exprimitur |UK XI D 6 f.186v|; d-um...podepsanije |VocLact f.F 7va| (v. supra sub data 2); al.

nota pl. (incertum, utrum ad subst. ,data‘ an ad subst. ,datum‘ pertineat): in festo sancti Georgii...a d-is presencium proxime veniente |(1313) CodIurMun IV/1 38|; Ienco...resignavit agros suos...Nycolao...a d-is presencium usque ad 4 annos |(1362) LibIudJič 12|; al.