Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CARO

CARO, Carrorum faber, Gall. Charron. Charta Confratriae Clericorum Pontisarae ann. 1366: Petrus Martel Caro de parochia B. Petri Pontisarae recognovit se debere Confratriae Clericorum sex solidos pro domo sua de foro lanae..... F. Guido Gardianus Fratrum Minorum Pontisarae testatur in duodecim denariis situatis supra domum Petri Martelli Caronis.

Occurrit praeterea in Ch. ann. 1206. ex Chartul. Latiniac. fol. 127.