Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CARO

CARO,² Omnis homo, Gasp. Barthii Glossar. ex Hist. Palaest.: Non est lingua Carnis, quae satis valeat enarrare, quod Francorum manus ibi valuit pessundare. S. Aug. in Lib. Quaest. contra Apollinaristas in verba Psalmi 64: Exaudi preces meas, ad te omnis Caro veniet... Unde et intelligitur solere homines per nominationem solius Carnis significari.