Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CARO

CARO,³ Corpus validum, sanum, et nulla aegritudine offensum, bona corporis habitudo. Salvianus lib. 1. de Gubernat. Dei: Quis tam profundi cordis virum non admiretur, qui merita religiosorum atque virtutes tam magnis retributionibus dignas putat, ut in praesenti hac vita Carnes atque fortitudines corporum, praemia putet esse debere Sanctorum ? Vide Lactantium de Mortibus Persecutorum n. 9.