Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CARO

CARO,⁵ Animal. Fori seu Consuetudines Comitatus Bigorrensis art. 14: Villa liberorum de Carne non amplius quam quinque solidos, aut porcos quinque solidorum donet, etc. Si quis Militum necessitate ductus Carnem alterius, ubi ipse vel uxor ejus praesentes non fuerint, acceperit, non prius eum pignoret, donec eum amicabiliter inquiret: et si emendare noluerit, Comitem proclamaturus adeat, et sic in duplo Carnem amissam recuperet, et Comes 60. solidos. Ubi vir doctus: Caro hic sumitur pro animalibus, inde vulgare verbum Carnalar, id est, Carnes, sive animalia pignori capere, ut est in Consuetudine Aquensi tit. 11. art. 31. Vide, Carnale, Carnaticum, Carnerius, etc.

Caro, An pro animali integro, an pro parte carnis animalis ad esum occisi, Gall. Piece de chair, de viande ? Necrolog. Parthenonis S. Petri de Casis: 29. Junii obiit Cuilhermus Durandi Domicellus, Bajulus istius loci, qui dedit lx. libr. Turon. pro obitu suo, in cellario de pane et de duabus Carnibus. 30. Junii obiit Bernarda Yteira de Laniac monacha, quae legavit panem et vinum et duas Carnes octave S. Galli. Similia pluries ibidem repetuntur.