Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CARO

CARO,⁷ Charta Henr. I. reg. Angl. ann. 1130. inter Instr. tom. 11. Gall. Christ. col. 128: Concedo eidem ecclesiae decimam omnium cendrarum et Caronum meorum in omnibus silvis meis. Bulla Gregor. IX. PP. ann. 1234. ibid. col. 144: Decimas omnium cendrariorum et Caronum et pasnagiorum in omnibus silvis. Sed legendum opinor, Carbonum. Confer Caro 1. et Caronnius.

Carnis Debitum Persolvere, Frequens loquendi formula, pro Mori. Lit. Joan. reg. Franc. ann. 1353. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 137: Carnis debitis persolutis, ad praemium celestium supernorum, etc.