Close Window

Latinitatis medii aevi lexicon Bohemorum (thanks to the Centre for Classical Studies at the Institute of Philosophy of the Czech Academy of Sciences (www.ics.cas.cz/en)) (2017): domina

domina domina, -ae, f. form.: -abus (dat., abl. pl., cf. ThLL V/1 1935,21) v. infra; dompna |UK I F 29 f.155r|

1 a mater familias, hera – paní domu, hospodyně

b latius: quae aliis praeest, imperat (e. g. de deabus, de aulae imperialis comitibus, etiam pro attributione urbis Romae) – paní, vládkyně (např. o bohyních, o příslušnicích římského císařského dvora, též jako atribut města Říma)

c transl.: penes quam potestas alcis rei est (de rebus abstr.) – ta, která něco ovládá, má nad něčím moc (o abstraktech)

+ spec.:

A (ad 1b: etiam pro titulo):

a de regina (cf. ThLL V/1 1939,64) – o královně: coronatus est rex Wenceslaus cum d-a regina |HenrHeimb 321|; regina Bohemie, d-a Guta...d-a Elyzabeth, regina Bohemie |VitaAgn 124|; dominus Sigismundus...rex...una cum graciosissima d-a nostra regina |(1421) ArchZnoym II 239 f.31v|; de mandato...d-e nostre graciosissime d-e Elyzabeth..., Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. regine |(1442) ArchZnoym II 242/2 f.2r|; saepe

b de muliere nobili – o šlechtičně: hii, qui circa ducem Sobieslaum erant, pariter cum d-a coniuge eius |CosmCont I 232|; a d-a Adleida, comitissa de C. |(1212) ArchCor I 9|; Kazomirus...erat patruus ipsius d-e (vetus vers.: té panie ) |KarVita 351a|; post vite defunccionem nobilis d-e Margarethe de N., relicte...olim uxoris nobilis et famosi domini Wenceslai de C. |(1498) AČ 18,299|; saepe

c de cive (f.) – o příslušnici měšťanského stavu: pro remedio sue (sc. anime) et quondam consortis ipsius (Mathie, civis Oppaviensis)...pie mem(orie) d-e Gerussie |(1363) RegDipl VII 849|; domus olim Ieskonis...intitulata est honestis d-abus Anne Pintherin et Anne Ieskonis |(1420) LibCivBrun f.572r|

d de religiosis q. v. – o řeholnicích: procuratorem ad peticionem ipsarum d-arum...constituimus |(1213) CodDiplBoh II 101|; d-abus Deo dicatis virginibus in Olomuch ad ecclesiam...sanctorum Petri atque Pauli in sancta professione commorantibus |(1225) ib. 262|; quid dicemus...de d-abus in Teplicz |AnnOttak 332|; venerabilis autem in Cristo d-a Gisela, abbatissa in Ossla |PetrZittChron 184b|; d-as autem sancti Georgii de claustro exire mandavit (rex) |IohMarign 564b|; saepe iunct.: domina religiosa eodem sensu: religiosis d-abus, que manent in civitate Olomucensi ad sanctum Petrum...contulimus terram |(1231) CodDiplBoh II 101|; accedentes ad claustrum religiosarum d-arum sororum Cysterciensis ordinis de Valle sancte Marie |(1244) ib. IV 130|; presentibus...Woyslao...et...Ottone..., procuratore rel(igiosarum) d-arum...abbatise (!) et...conventus Aule S. Marie in Antiqua Brunna |(1358) RegDipl VI 439|; religg. d-e priorissa et conventus dicti monasterii |(1363) ib. VII 918|; al.

distinguuntur: dominae ordinis s. Augustini et ordinis fratrum Praedicatorum monachae ordinis Praedicatorum: (regulam s. Augustini sequentes) – dominikánky (řídící se řeholí sv. Augustina; cf. Svátek, Řeholní instituce 593): monasterio, quod Cella sancte Marie virginis vocatur, in quo religiosus conventus d-arum ordinis sancti Augustini et ordinis fratrum Predicatorum cepit Deo...servire, dedimus...locum in Brunna |(1252) CodDiplBoh IV 442| dominae Praemonstratensis ordinis religiosae ordinis Praemonstratensis – premonstrátky (cf. ib. 590): cenobyum d-arum Premonstratensis ordinis in Chunycz...fundavi |(1173? s. XIV in.) CodDiplBoh I 416| dominae pauperes, pauperes inclusae dominae ordinis s. Damiani, dominae s. Clarae (ordinis s. Clarae) religiosae ordinis Clarissarum – klarisky (cf. ib. 594): sorori mee (regis), d-e Agneti de ordine pauperum d-arum |(1237) CodDiplBoh III 182|; in quo (monasterio)...institutus est conventus pauperum inclusarum d-arum ordinis sancti Damiani |(1245) ib. IV 160|; apud monasterium d-arum sancte Clare in Egra |(1309) MonEgr 214|; Clara...ancila inutilis d-arum inclusarum monasterii Sancti Damiani |VitaAgn 139|; Anthonium de S., confessorem d-arum ordinis sancte Clare in Egra |(1482) LitOrdEgr|; saepe

e de Maria Virgine – o P. Marii: ille furtivas oraciones d-e sue mittens |CanapAdalb 238|; lego tres lottones...prebendatis cantantibus missam de d-a |(1349) RegDipl V 372|; in nomine domini nostri Ihesu Cristi et benedicte matris eius, d-e et nostre patrone |(1413) StatMor 3|; al. iunct.: domina alma, domina angelorum, domina caeli, domina mundi eodem sensu: hoc est d-a celi, sacratissima virgo Maria |CanapAdalb 258|; o angelorum d-a, / audi nostra precamina |CantBoh 162|; per Dei clemenciam et benedicte matris, alme d-e |(1413) StatMor 4|; celum...empireum, per quod intelligitur d-a mundi, virgo Maria |CatMetr I 23|; al.

f de urbibus (cf. ThLL V/1 1937,22) – o městech: α iunct.: domina gentium (cf. ThLL ib. 31), mundi, orbis (cf. ib. 29), urbium (cf. ib. 36) de Roma – o Římu: regreditur (Adalbertus) ad sacratam arcem, urbium d-am et caput mundi Romam |CanapAdalb 248|; ad mundi d-am festinat tendere Romam |VersAdalb 320|; urbs Romana, d-a gencium |AdalbRancSerm 434b|; post conditam urbem Romanam, tocius orbis (urbis ed.) d-am |(1500) StatMor 39|; al. β de Praga – o Praze: civitatem...Praham appellant ipsamque d-am tocius Boemie constituunt |NeplChron 461b|

g de ecclesia – o církvi: unde et Tibi (episcopo) et ecclesie Olomuc(ensi), d-e ac sponse Tue, plurimum commoditatis accrevit |(1467) VarGeorg 517|

h de Luna – o Měsíci: Luna erit d-a magni orbis...et Leo signum...predominans |NicBecc 171|

B (ad 1c): pro attributione rei abstr. personif.: iusticie, iuri ac d-e iurisprudencie immobiliter adherentes |IusMont 238|; quidquid d-a avaricia congregavit, hoc d-a gula in superbia mentis expendat |FridSternb 139|; non erit tibi d-a philosophia noverca |NicLed 322|; al.

2 quae gubernat (terras, regiones) – vladařka (nad určitým územím): cumque...ad nos reginam, tamquam d-am iure proprio, pertinent (terre) |(1354) ArchCor II 425|; ad present(acionem) Agnetis, ducisse Slesie et d-e in Swidnicz |(1369) LibConf I/2 113|; de mandato...Elyzabeth...regine, heredis et d-e regni Boemie |(1422) ArchZnoym II 242/2 f.2r|; al.

3 a mulier (nupta) – (vdaná) žena, paní: sama d-a sit |ClarGl 999|; in grave scandalum omnibus honestis feminabus seu d-abus |BenWeitm 459b|; tales non sunt amabiles a d-abus et virginibus |HusRecR 4|; al.

b uxor – manželka: duxit (Ottakarus) d-am |AnnSarLud 196|.