Close Window

Latinitatis medii aevi lexicon Bohemorum (thanks to the Centre for Classical Studies at the Institute of Philosophy of the Czech Academy of Sciences (www.ics.cas.cz/en)) (2017): dominium

dominium dominium, -i, n. form.: -mnium |GerlAnn 473|; -neo (abl. sg.) |(s. XIV) ArchZnoym II 307 f.2v|; -minenio (abl. sg.) |(1245) CodDiplBoh IV 177|

1 a proprietas, possessio – vlastnictví, majetek, vlastnické právo

b latius: dominatio, dominatus (regis sim.), meton.: territorium dominationi alcis subiectum – vláda (krále apod.), meton.: ovládané území, panství: ad dividendum d-um (vetus vers.: panstvie ) fratris nostri |KarVita 349a|; qui se...nostro d-o (vetus vers.: panství ) subdiderunt |ib. 367a|; appetitus...d-i, panowanye |CapPr P 125 f.306v|; d-um panstwie |LexS p.74b|

c gener.: potestas, principatus, regimen – moc, nadvláda, řízení

d convivium – hostina

+ constr. (ad 1b) c. praep. super c. acc.: ideo nullo modo permittit ecclesia, quod infideles acquirant d-um super fideles |(1459) VarGeorg 378| iunct.:

a (ad 1a): α c. adi. var., spec. c. adi. ,directus‘ proprietatem domini feudi designante, c. adi. ,utilis’ ius emphyteutae denotante, c. adi. ,plenus‘ utrumque ius amplectente – s různými adj., zvláště s adj. ,přímý‘ označujícím právo vlastníka pozemku, s adj. ,užitečný‘ označujícím právo emfyteuty a s adj. ,úplný‘ označujícím spojení obojího práva (cf. Bartošek, Řím. právo 139): donamus...laneos...cum pleno (cf. ThLL V/1 1896,44) d-o, naturali videlicet et civili |(1287) RegDipl II 606|; vendidimus...civitatem...cum pleno et toto (cf. ThLL ib. 53) d-o |(1339) CodIurBoh II/1 195|; licet ducatus Wratislavie...ad utile et immediatum d-um...Boemie regum...spectaverit |(1348) ArchCor II 64|; nobiles, milites...marchie...prefate...cognoscentes, qualiter ad regnum...Boemie tamquam ad immediatum et naturale d-um dudum pertinuerant |(1348) ib. 65|; ita..., quod ad...regem, heredes...ipsius...tanquam ad verum (cf. ThLL ib. 1895,43; 1896,66), ordinarium et naturale d-um, veros, ordinarios dominos respectum habere debeant (milites, clientes) |(1371) ib. 256|; directo et vero d-o in ipsa villa L. ...sibi...reservato |(1361) DocAulReg 119|; pecunias...eidem...persolvere debeatis, alioquin plenam dedimus ei potestatem...disponendi de tota villa...tamquam hereditario et vero ipsius d-o |(1363) RegDipl VII 812|; altarista suique successores...cum mero et mixto d-o...villam....possidebunt |(1371) LibEr I 87a|; quidam armigeri provisionarii..., ac si eis provisiones huiusmodi hereditario iure competerent, ipsas transmittant ad posteros ad modum liberi d-i cum utili d-o |(1378) ib. II 151b|; Thomas...recognovit se...in, de et super braseatorio...suo et ipsius area in mero et iusto (cf. ThLL ib. 1896,47) d-o abbatis...supradicti...unam sexag. ...vendidisse |(1403) ActaIudCons IV 280|; Henricus...decem sexagenas...census...pro dicto altari...donavit...d-o supremo pro se...in dicto censu...reservato |(1405) TopTg II 679|; patet distinccio inter d-um naturale et civile, d-um naturale et d-um divinitus institutum...D-um autem civile est d-um occasione peccati humanitus institutum |HusDef 206|; P. et G. ...protestati etc., quod bona...cum...pleno d-o...vendiderunt Ulrico de R. |(1456) DocUlrRos IV 387|; utile d-um dicitur, quando quis habet unam rem, cuius non est dominus, sed eius rei habet utilitatem, ac si esset verus dominus, ut est vasallus, qui possidet feudum a domino suo, cuius feudi ille vasallus utile habet d-um..., dominus eius proprietatem retinet. Sed directum d-um dicitur, quod habet ille, qui verus et principalis est dominus alicuius rei |CapPr P 1570 f.32ra|; saepiss. β c. gen. subst.: nisi utique tytulum feudi et superioritatis d-um sibi et successoribus suis, Boemie regibus, provide reservarint |(1348) ArchCor II 61|; castrum W. ...in veram proprietatem...dedit (Karolus)...renuncians...omni iuri, si quod sibi circa utile d-um predictarum possessionum competiit..., superioritatis d-o...excepto, quod ad eundem...imperatorem...pertinebit |(1358) RegDipl VI 491|

b (ad 1b): α c. adi.: quedam castra intra limites regni Ungarie constituta, quorum principale d-um ad ipsum regem pertinet |(1271) RegDipl II 297|; (recognoscimus) nos esse vassallos Iohannis...regis...et ab eo principale d-um nostrum P. ...recepisse in feudum |(1327) ib. III 504|; non enim fundatur in terra d-um politicum in titulo predestinacionis |ScriptHus II 281|; al.

distinguitur: dominium civile (saeculare, temporale, terrenum sim.) et dominium spiritale: pre ceteris, quibus regimen atque culmen terreni d-i est donatum |(1249) CodDiplBoh IV 294|; loca, in quibus...occupatores huiusmodi d-um optinuerint temporale |PetrZittChron 218b|; laicales persone d-um seu iurisdictionem in temporalibus obtinentes |(1370) MonVat III 785|; Petrus L. ...sacerdotibus seculare d-um ascribebat |HusQuodl 212|; possessio secularis, sicut et civile d-um...prohibetur clero Cristi |(1433) MonConc 370|; differenciam resumpsit (Petrus Anglicus) Chrysostomi de d-o civili et spirituali, et quod filii Zebedei tyrannicum d-um non optabant, sed civile, quibus Cristus non concessit, sed ad d-um spirituale direxit |PetrZat 335|; saepiss. nota (ad 1a,b) subst. iuxta posita (cf. ThLL V/1 1895,11), spec. in diplomate res et iura ad possessionem pertinentia enumerante: quod eadem bona iure proprietatis et d-i ad me debeant pertinere |(1284) ArchCor I 41|; resigno meum ducatum et omnia iura eiusdem ducatus cum iuribus et d-o, que michi...in eodem ducatu competunt, ...ad manus, potestatem et d-um vestrum |(1289) ib. 50|; nos sibi in comitatu Clevensi, terris, d-is et possessionibus eiusdem tanquam...heres succedentes |(1347) ib. II 12|; Karolus...imperator...Elizabeth...imperatrici...civitatem nostram...cum omnibus censibus, redditibus, fructibus, utilitatibus, iudiciis, d-is et universis pertinenciis...in verum...dotalicium...dedit |(1363) RegDipl VII 898|; si rex aliquis daret alicui suo vicario aliquem districtum cum omni d-o et iurisdiccione plenissima vicaria |PalAntih 49|; licet dictus ordo...ab omni iurisdiccione, superioritate, d-o et potestate quorumcunque archiepiscoporum...exemptus...existat |(1484) ArchZnoym II 276/1 p.230|; saepiss. β c. nom. propr. loci per gen. subst., per praep. ,de‘, per praep. ,in‘ c. abl. expresso: rex Ungarie renunciavit omni iuri et accioni, quod et que sibi...competebant in...d-is Carniole, Marchie |(1271) RegDipl II 300|; d-a in Durbei et in Růlant...reemimus |(1348) ArchCor II 37|; sine preiudicio...status d-i nostri de Rosenberg |(1451) DocUlrRos IV 326|; terras, villas, oppida et d-a Lucemburgi...sub proteccione...nostra posuimus |(1458) DocGeorg 122|; al.

c (ad 1a,b): c. verbis var.: de terra Polanorum, quam Bolizlavus...cristiano d-o procurat |BrunAdalb 294|; ille namque censetur hospes, qui est homo de d-o alicuius principis |SentBrun 12|; ut senior ex nobis...d-um supradicti nostri patrimonii tenere, habere (cf. ThLL V/1 1897,33) ac regere debeat |(1347) RegDipl V 80|; civitas Paduana...erat de d-o (vetus vers.: bieše pod panstvím ) Mastini...Saraballum et Bassanum, que de d-o dicti Mastini extiterant (vetus vers.: byla pod panstvím ) |KarVita 353b|; Blazek...ad iudicium spectat et d-um...abbatis |(s. XIV) RegMonGrad f.15r|; civitas Lithomislensis, cuius ipse (Iohannes K.) in presenciarum d-um habet |(1474) CodIurMun IV/2 160|; saepe spec.:

a (ad 1b): de dominatione, quam Constantinus Magnus Silvestro summo pontifici contulisse credebatur – o vládě domněle svěřené Konstantinem Velikým papeži Silvestrovi: prelati nobilitati patrimonio crucifixi vel d-o Constantini vel spolio pauperum...regnum Anticristi magnificant |IohSil 181|

b (ad 1c): de dominatione humorum sim. in corpore humano – o převažujícím vlivu tělesných šťáv: fiat evacuacio per fleubotomiam, si fuerit d-um sanguinis |AlbicMin 124|; pomum...conveniens, cum calide materie d-um vehementer apparet, consulitur esse illud |AlbicMai 149|; rubeus obscurus (color) d-um sanguinis significat..., rubeus clarus d-um colere |UK VIII E 9 f.88v|; al.

c de dominatione astrorum (cf. ThLL V/1 1894,31) – o vládě hvězd: Luna erit domina magni orbis Iove retrogrado in partem d-i accedente |NicBecc 171|; quando ipse (Mars) in aliquo anno habet d-um, tunc sunt multa homicidia |CristPrachSang f.203v|; ea..., que sunt frigida et sicca..., sunt sub d-o Iovis |CapPr P 1466 f.217v|; al.

2 i. q. ius, spec. ius patronatus (q. v.) – právo, zvláště patronátní právo: Vteh ‹unum mans›um cum d-o ‹rihtarie›...‹habeat› |(1254) CodDiplBoh V 73|, cf.: ius ‹rihtarie predicte› |ib.|; Benessius...partem luci...cum d-o dicto Strozrecht (= Straßenrecht)...vendidit |(1415) TabMorB 300b|; excepto d-o seu colacione prefate capelle Betlem...dempto d-o seu iure patronatus prefate capelle |(1439) TopTg II 794b|

3 patrocinium, quod aliquis monasterio praestat partem quoque bonorum et subditorum eius administrandam suscipiens – ochrana kláštera spojená s dílčí správou jeho majetku a poddaných, vboh. oprava (cf. StčS s. v.): Petrus...contradicit intabulacioni huic, quantum ad bona C., dicens, quod d-um vulgariter oprawa ad se pertineret, quia est eorum fundacio |(1447) TabMorO 598a|

4 fere i. q. domini (cf. ThLL V/1 1893,1) – páni, panstvo: a...steuris et quibuscumque civilibus oneribus per superius d-um vel rectores plebis comunitati impositis solvendis non potest se aliquis prescripcione...tueri |SentBrun 153|; d-um panstvo |ClarGl 985|.