Close Window

Latinitatis medii aevi lexicon Bohemorum (thanks to the Centre for Classical Studies at the Institute of Philosophy of the Czech Academy of Sciences (www.ics.cas.cz/en)) (2017): dominus

dominus dominus, -i, m. form.: domnus (cf. Georges I 2282) |CanapAdalb 240|; dompnus |CapPr P 105 f.104r|; -inum (gen. pl.; cf. ib.) |(1488) TopTgApp 62a|; -nibus (abl. pl.) |(1429 Sept. 26) ArchPr|; -nem (err. ed.) v. infra; -mininum (acc. sg.; err. ed.) |CosmCont II 245| metr.: dō- |AnnSarLud 196|

1 a pater familias – hospodář, pán

b possessor – vlastník, pán

c dominator – vládce, pán spec.: α pro titulo, imprimis imperatorum Romanorum posterioris aetatis – jako titul, především pozdních římských císařů β de marito – o manželovi γ de Christo – o Kristu: cum eum ( panem) d-us (vetus vers.: hospodin ) discipulis suis traderet |KarVita 337a|; D-us (vetus vers.: Pán ) |HusErr 47|

d qui alqd apparat, facit (e. g. ludos, epulas, aedificationem sim.) – pořadatel, podnikatel (např. her, hostiny, stavby apod.)

e transl.: qui potestate regendi res incorporeas utitur (e. g. affectuum suorum moderator, ad quem ius vitae necisque pertinet) – kdo má nad něčím moc, pán nad něčím

+ constr. (ad 1c): c. praep. supra c. acc.: ipse clerus foret...d-us supra regem |HusDef 191| c. praep. super c. acc.: v. infra (spec. astrol.) iunct.:

a (ad 1c): dominus terrae de rei publicae gubernatore, de rege – o vládci, o králi: quia frater carnis d-o terre fuit (Cristianus) |BrunAdalb 280|; eadem bona...neque iudex neque d-i terre villicus sibi vendicet possidenda |(1229) CodDiplBoh II 331|; d-us terre Wenceslaus puer adhuc fuit |HenrHeimb 317|; al. dominus temporalis dominator potestate saeculari praeditus – světský vládce, pán: regibus, ducibus..., capitaneis, rectoribus et aliis d-is temporalibus |PetrZittChron 298a|; cuius (monasterii) tanquam marchio Moravie patronus existimus et d-us temporalis |(1421) ArchZnoym II 276/1 p.164|; al. dominus terrenus eodem sensu: utrum rex, princeps aut d-us terrenus amplius ius...habeat super...bona subditorum quam ipsimet subiecti |CapPr P 1288 f.103v| dominus saecularis eodem sensu: facultates ecclesie...nemo secularium d-orum pro se debet usurpare |DocBelHus I 131|; quum d-i seculares...eos, qui...aliqua inconveniencia...loquantur..., penis affligunt |(1500) StatMor 58|; al. oppos.: dominus in spiritalibus dominator potestate spiritali praeditus – nadřízený ve věcech duchovních: sacerdotes...abbati et conventui...velud suis d-is in spiritualibus...parere...tenebuntur |(1363) RegDipl VII 915| t. t. iur.: dominus litis (cf. ThLL V/1 1920,31) qui causam suam cognitori vel procuratori agendam committit, quam idem per litiscontestationem suscipit – kdo svěřuje vedení sporu procesnímu zástupci, který na sebe přejímá spor litiskontestací (cf. Bartošek, Řím. právo 139): defendere est vicem d-i subire vel id facere, quod d-us litis faceret in lite |CapPr P 1570 f.16vb|

b (ad 1d): dominus bernensis i. q. bernarius (q. v.) – výběrčí berně: si cum eadem pecunia ipsos bernenses d-os evadere possumus |(1347) RegDipl V 63|

spec.: (ad 1 c):

a de Deo (cf. ThLL V/1 1932,50) – o Bohu, ,Pán‘: oravit (Ludmila) ad d-um |Christ 100|; tercia die...de hac vita transibo D-o disponente |VitaeProc 116|; qui (papa) iussit, ut claustrum construeret (comes) et religiosas personas domno servituras adunaret |GerlAnn 477|; qui (chorus) d-o permittente fuit...per ignem consumptus |(1363) RegDipl VII 797|; d-us (gl.: hospodin ) exaudiet |CapPr P 791 f.6v|; nichil d-o...gracius quam unigeniti eius oblacio |HilTract f.g 7v|; testibus preordinatis a d-o (gl.: od boha ) nobis |KNM XII D 11 f.103va|; saepiss. iunct.: in Domino i. q. in Deo vel in Christo – ,v Pánu‘: qui...antistes...ipsam (virginem) graciosis litteris in d-o confortavit |VitaAgn 105|; obdormivit in d-o (gl.: v bozie ) |UK I F 37 f.43r|; al. in allocutione – v oslovení: fratres in D-o dilectissimi, ...domum vestram in W. ...dilectionis ulnis...amplexantes (episcopus) |(1220) CodDiplBoh II 180|; Th(obias)...episcopus...decanis, plebanis...salutem in D-o |FormThob I 89|; scire debetis, fratres dilectissimi in D-o |JanovReg II 124|; saepiss. in nominibus dierum Solis – v názvech nedělí: Domine (ne longe) dies Palmarum – Květná neděle: D-e Kvietna |ClarGl 2396|; feria sexta ante D-e ne longe actum |(1390) LibIudIgl II f.100vb|; act(um) sabbato ante D-e, ne longe |(1479) TopTg II 227a|; al.; cf. dominica D-e, ne longe s. v. dominicus Dominus fortitudo dies Solis, qui est sextus post festum s. Trinitatis – 6. neděle po sv. Trojici: sabbato D-us fortitudo Petro fabro...XVII sexagenas |(1430 Iun. 14) ArchPr|; cf. dominica D-us fortitudo s. v. dominicus

nota varia epitheta ad Deum Patrem vel ad Christum spectantia: egit (Adalbertus) gracias sancto sanctorum angelorum d-o (cf. ThLL V/1 1933,63) et omnipotenti Cristo |CanapAdalb 258|; rem contrectat alienam invito D-o dominorum (cf. ib. e Vulg. psalm. 135,3) |(1248) CodIurBoh I 81|; que (Virgo) d-um dominacionum genuit |ColdaBrev f.27r|; merito gaudio d-us omnium (cf. ib. 45) eam dilexit |VitaAgn 117|; filie Regis regum, ancille D-i dominancium (cf. ib. 1934,47 e Vulg. I Tim. 6,15)...Agneti...salutem |ib. 142|; d-us celi et terre in presepio reclinatur |ib. 147|; cecinerunt (abbates) / laudes celorum d-o |PetrZittChron 48b|; hoc Deus, ulcionum d-us (cf. Vulg. psalm. 93,1), permisit |ib. 159a|; in ea (ecclesia) virtutum D-o (cf. ThLL V/1 1934,37) servituri |(1375) MonVat IV 582|; an parvus fructus est castitatis, quod ipsa sola potest haurire d-um maiestatis |MichPrCust 110|; celi iubilemus d-o (cf. ib. 1933,52) |AnalHymn 44,22|; amaritudo ecclesie...clamat...ad d-um thronorum (threnorum ed.) |HusConc f.38r|; questio, quam...d-us baccalarius, ut datum est sibi a supremo D-o, sustinuit |HusQuodl 31|; accipiet (magister S.) a veritatis d-o recompensam |HusStan 276|; celorum favente d-o |NicLed 312|; saepe

b astrol. (cf. ThLL V/1 1932,8): bene est considerandum ad d-um nativitatis pacientis, hoc est per planetam, qui fuit d-us super alios in nativitate pacientis |AlbicRec f.17r|; d-us quidem septime domus Iovis est Mercurius |UK III C 2 f.118ra|; corpora celestia, que sunt infra zodiacum, dicuntur planete et d-i duodecim signorum |CapPr P 1466 f.211v|; si enim d-us ascendentis fuerit d-us hore, que tunc regnat |CapPr P 1466 f.228r|; saepe forsan huc pertinet: Mercurius dobropan, Venus est cztitel, d-us pan |ClarGl 42 in capite de Deo et celo|

c t. t. mus.: i. q. modus principalis (q. v.) – základní tónina: illi canendi modi seu tropi, qui in acutis versarentur autenti, id est autorales principales, id est principes seu d-i vocarentur |UK V F 6 f.87r|

d (ad 1d): in iure metallicorum – v horním právu: si vero aliquis laborator alicui in suo argentifodio per aliquod tempus laboraverit, et d-us operis (vetus vers.: pán diela )...neget se eidem aliquod precium statuisse |IusRegMont 416|

nota opposita:

a (ad 1c): precipimus universis tam d-is quam servis thelonea tenentibus |(1248) CodDiplBoh IV 239|; famulo suo...apparuit (Hroznata)...vincto...super claritate vultus sui d-i ammirante |VitaHrozn 382|; si idem colonus ipsum Ieklinum d-um suum impediret |(1374) LibIudIgl I f.147va|

b (ad 1e): quomodo vixerit (villicus) in prelacione..., si sicut d-us vel viciorum servus |FridSternb 188|

2 vir liber, qui alios potestate, nobilitate, possessione superat, postea vir nobilis summis muneribus rei publicae fungens, ius dicens sim. – šlechtic, později příslušník vyšší šlechty zastávající nejvyšší zemské úřady, zasedající na soudu atd., pán (cf. A. Fiedlerová a kol., Slovo a slovesnost 38,1977,54,61): si villicus regis...aliquem inpignoraverit, rex...corrigat..., si d-us, beneficio careat |(1229) CodDiplBoh II 331|; mandantes universis...iudicibus, purchraviis, d-is |(1264) FormPaul 45|; omnes septem lanei cum regalibus, civilibus et laneis d-orum (vetus vers.: panskými lány )...suis iuribus mensurentur |IusRegMont 324|; invenciones d-orum subnotantur |(1419) LibCit III 51|, cf.: nález panský |ib.|; celebratum est colloquium generale d-orum czude Olomucensis |(1492) TabMorMat 61a|; saepiss. adiungitur adi. ,generosus, nobilis‘: in prima congregacione d-orum nobilium dicta bona intabulare...promittimus |(1362) RegDipl VII 770|; d-o Puota de S., d-o Georgio de L. ...aliisque d-is pluribus generosis presentibus |(1466) LibCit IV 459|; saepe distinguuntur: domini terrae

a de iudicibus in iudicio terrae sedentibus – o členech zemského soudu, ,zemští páni‘ (cf. ib. 59): bona...in proximo d-orum terre colloquio...intabulare |(1379) ArchZnoym II 276/1 p.128|

b latius: de viris nobilibus – o příslušnících šlechtického stavu (cf. ib.): in Broda Boemicali...congregati sunt...d-i terre contra hussitas |(1415) ScriptHus II 276|; Antiqua civitas Pragensis cum d-is terre...fecerunt legacionem |ChronTreb 59| domini terrestres (semel terrigenae ) eodem sensu (b): d-i terrestres ac civitates...concluserunt |(1432) MonConc 184|; allegans (Rokicana) vocem d-orum terestrium |PetrZat 201|; al.

nota: voce recentiore notio antiquior minus apte signatur: sanctus Adalbertus habuit quinque fratres...et omnes sunt interfecti per d-os terrestres |CapPr P 1354 f.12v|; nuncio ad d-os terrigenas |(1494) RegRatGur f.190v| domini vexillares, vexilliferones viri nobiles, qui sub vexillo suo milites conducticios alebant – šlechtici, pod jejichž korouhví sloužili jimi najatí žoldnéři, ,korouhevní páni‘ (cf. ib. 63): de hoc trahit se (Tyesoldus) super d-os Benessium et Budissium, vexillares d-os |(1386) LibVasCrems I p.93|; perierunt ibi...d-i vexilliferones XXIII |ChronColl 89|

3 possessor fundorum et dominator subditorum, qui feudum (q. v.) alci confert – vlastník pozemků a vládce poddaných, feudální vrchnost, lenní pán (cf. ib. 54): quatenus...comiti Luczemburgensi tamquam vero et legittimo vestro d-o...obedire curetis |(1255) ArchCor I 17|; pro quibus castris ab eodem d-o rege michi...collatis et a me in feudum...receptis eidem d-o meo regi...feci homagium...promittens eidem d-o meo regi...servire...illaque...servicia facere, que alii feudatarii suis d-is facere tenentur |(1291) ib. 69|; nisi...tam prefati episcopi quam marchiones Moravie...Boemie regem...veluti verum, ordinarium, hereditarium et naturalem d-um suum inspicerent et...feuda sua reciperent...ab eodem |(1348) ib. II 61|; vasallo...moriente feudum...ad ipsius feudi d-um...revertatur |(1349) ib. 145|; refugium habens (Lutoldus) in castro R. per concessionem Gotfridi, d-i castri |IohMarign 548a|; fere omnes barones et civitates...iuramenta sibi fecerunt tamquam d-o suo et regi |(1433) MonConc 387|; castrum..., quod a nobis tanquam rege Boemie in feudum dependet...ad Ioannem de R. nostro ut d-i (dominio ed.) feudi interveniente consensu pervenit |(1455) DocUlrRos IV 384|; ego Raczko de K., d-us Harawiczensis civitatis (vetus vers.: pán horaždějovického města ) |(1463) CodIurMun IV/2 73|; saepiss. c. nom. propr. loci (per gen. subst., per adi., per iunct. c. praep. ,in‘ c. abl. expresso): antecessores nostri, duces Austrie, ...d-i Carniole, Marchie, Egre ac Portus Naonis |(1271) RegDipl II 296|; moritur Zmilo... / Luchtenburgensis d-us |AnnSarLud 202|; a...Michahele..., d-o in Wlassym |(1363) RegDipl VII 919|; de consensu...Iodoci, marchionis Brandenburgen(sis) et d-i Moravie |(1397) LibConf V 292|; l(ittera) concordie d-orum Opuliensium cum civitate Pragensi |(1412) TopTgApp 29b|; saepe

4 a vir ad statum civium pertinens, civis – příslušník městského stavu, měšťan: ego d-us (! add. ed.) P. de..., civis Pragensis...recognosco |(s. XV in.) TopTgApp 11b|

b pl. domini : magister civium et consules, consilium civitatis – purkmistr a konšelé, městská rada: responsum d-orum Iglaviensium super predicta optata |(1500) IusMont 466|

spec. de magistro civium et consulibus singularum civitatum Pragensium – o purkmistru a konšelích jednotlivých pražských měst: vinea...Mathie pincerne d-orum (sc. datur) |(1421-1423) ScriptHus II 298|; Sigismundo capitaneo...conducenti d-os Nove Civitatis X gr. |(1430) TopTgApp 41b|; talis...deponat...1 fertonem d-is |(1435) LibPict 71|, cf.: pánuom na rathúz |ib. 84|; legatus est...liber Iohanni, prothonotario consilii d-orum Antique Civitatis Pragensis |AnonRok 151|; precantibus...d-is Antique civitatis et nonnullis civibus |StatUniv 63|; penes domum molendinatoris d-orum |(1498) TopTg III 18b|; saepiss. iunct.: domini de (ex) consilio eodem sensu: de mandato d-orum de consilio |(1429) TopTgApp 35a|; d-is ex consilio nec non Iarossio cive...ibidem assidentibus |StatUniv 61|; al.

c iunct.: domini Pragenses ( sim.) α capita factionis Pragensium, quae erat una factionum Hussiticarum – zástupci pražanů, jedné z husitských stran: preter voluntatem d-orum Pragensium |DocBelHus I 79|; datum in plena congregacione baronum terre Bohemie et Moravie et d-orum inclyte civitatis Pragensis, militarium, clientum, civitatum et communitatum in Czaslaviensi civitate |ib. 117|; al. β qui causam Antiquae civitatis Pragensis suscipiebant – zástupci Starého Města pražského: d-i Pragenses Antique civitatis pro nunc ad Egram et d-o de Rosenberg hoc scripserunt |(1431) MonConc 146|; intelligo, quod per d-os Pragenses Antique civitatis et per spirituales personas eiusdem civitatis missio non deficiet |ib.|

d iunct.: sex domini magistratus in Antiqua civitate Pragensi, seviri rebus oeconomicis, nundinariis, architectonicis administrandis – šestipáni, členové šestipanského úřadu na Starém Městě pražském, určeného pro záležitosti hospodářské, trhové a stavební (cf. OSN XXIV 541b): ad officium sex d-orum...II s(exagenas) |(1429) TopTgApp 35a|; Mathias, notarius de officio sex d-orum |(1499) TopTg II 612b|, cf.: písař z ouřadu šestipanského |(1514) ib.|; saepe

5 qui alqd alci locat (iure emphyteutico) – kdo někomu něco pronajímá (emfyteutickým právem): d-us thelonei malefactorem statuat coram nobis |(1222) CodDiplBoh II 212|; potest eciam d-us census solus iurando melius censum obtinere, quam emphiteota, quod censum dederit, mettercius demonstrabit |SentBrun 61|; ipse (sc. qui braseatorium convenit) a civitate Ch. fugitive recedens...Modo hospes seu d-us braseatorii...iudicem accedens |ib. 178|; al.

6 curator, patronus, defensor – pečovatel, správce, ochránce: o pie pater Hroznata...Fundator et claustrorum dotator, heres, d-us et patronus |VitaHrozn 381|; d-us hospitalis (sc. Peslini Bohuslai, cf. Tomek, Dějepis II 443,449) monitus, ut conservaret ipsos fratres circa privilegia eorum, hoc facere non curat |VisitArchid f.22v|

7 de auctore scripti (cf. ThLL V/1 1919,34) – o autorovi spisu: testante d-o Y(pocrate) |AlbicMin 119|; bene...allegabat d-us Arnoldus de Nova Villa |AlbicMai 139|; d-um Wilhelmum (= W. Durandum) in suo Racionali |HilTract f.d 1v|; d-us Albertus Magnus |ib. f.h 6r|; al.

8 eccl.:

a iunct.: dominus apostolicus summus pontifex – papež: sub domni apostolici sacra auctoritate |GumpWenc 158|; in morte domni apostolici |CanapAdalb 255|; postulamus, quatenus...nostrę personę memoriam...apud domnum apostolicum facere non abnuatis |(1149-1150) CodDiplBoh I 167|; supremus status spiritualium personarum continet d-um apostolicum, cardinales |UK VIII E 28 f.40rb|; tuis scriptis actus sum et pulsus de d-o apostolico |(1451) EpCapistr I 722|; saepiss.; cf. apostolicus (subst. 1) dominus sedis, s. Romanae ecclesiae, dominus summipotens eodem sensu: a d-o sedis est concilium celebratum |AnnSarLud 202|; Petrus, archiepiscopus Bituricensis, d-orum s. Romane ecclesie camerarius |(1372) MonVat IV 339|, cf.: Petrus, archiepiscopus Bituricensis, d-i pape...camerarius |ib. 346|; ad presenciam d-i summipotentis accedere |(1393) DocWenc I 121|

b i. q. cardinalis (nom. propr. loci addito) – kardinál: coram d-o Ostiensi |DocWaldh 33|; post recessum ipsius d-i sancti Angeli |EpCapistr I 826|

c i. q. episcopus – biskup in iunct.: dominus Linconiensis i. e. Robertus Grosseteste: d-us Linconiensis...dicit |HusDoct 375|; respondet d-us Linconiensis sermone 5o |CapPr P 1410 f.129v|; al.

d i. q. abbas (nom. propr. loci addito) – opat: d-us Cisterciensis idem...nobis omnibus faciendum mandavit |(1414) DocLos 94|; Iohanni abbati Cisterciensi...ac aliis...abbatibus..., quos idem d-us Cisterciensis duxerit eligendos |ib. 95|

e corporis religiosorum (q. v.; nom. propr. loci addito) socius – řeholník: tale testamentum fecit (Iohannes) domui et d-is Weleradensibus |(1247) CodDiplBoh IV 224|; agros...dd. (= d-is ) de Sderas exposuimus |(1349) RegDipl V 337|; quod...literas...debeant (abbas et conventus Brevnoviensis) d-is Aule Regie assignare |(1357) DocAulReg 98|; de qua (vinea) datur servicium...ad curiam d-orum de Mellico |(1477) DocCorKadl 261|; saepe

f i. q. canonicus (q. v.; nom. propr. loci addito) – kanovník: ego M., Pragensis canonicus, ...cum d-is Wissegradensibus...feci commutacionem |(1239) CodDiplBoh III 295|; ex negleccione census..., qui...dd. (= d-is ) Wissegradensibus et capitulo eccl(esie) eorumdem solvi debebat |(1347) RegDipl V 137| iunct.: dominus de capitulo eodem sensu: dicti dd. (= d-i ) de capitulo...eadem bona...Nicolao...contulerunt |(1348) ib. 266|

9 titulus et appellatio hominum saeculari aut spiritali potentia et auctoritate praeditorum – titul a oslovení významných a mocných mužů stavu světského i duchovního:

a imperatorum medii aevi – středověkých císařů: dicta...cancellarii dive memorie d-i imperatoris Karoli |VitaWencUt II 67|; predicta littera d-i imperatoris |(1373) TopTgApp 28b|; saepe; cf. (1c spec. α ) nota iterationem: cum consensu...d-i, d(-i) Karoli, Romanorum imperatoris |(1363) RegDipl VII 853|

b regum (cf. ThLL V/1 1929,1) – králů: data...anno tercio domni Wladizlai, Bohemorum regis |(1160) CodDiplBoh I 198|; post mortem incliti d-i regis Przemisslii | VitaAgn 109|; ad relationem Iohannis de R., magistri curie d-i regis |(1478) AČ 18,26|; saepe nota iterationem: serenissimus princeps et d-us, d-us Georgius, rex Bohemie |(1470) AČ 18,349|; de mandato d-i, d(-i) Wladislay, Bohemie regis |(1487) TopTg II 35a|

c marchionum, ducum, comitum palatinorum – markrabí, vévodů, falckrabí: littera quitacionis data per d-um Rudolfum, ducem Saxonie |(1353) TopTgApp 26a|; presidentibus...Iescone...et Iohanne, prothonotario d-i Iodoci marchionis |(1389) TabMorO 175a|; ex parte d-i maximi ducis Burgundie |PetrZat 338|; quod velit illustrissimum d-um palatinum...cerciorem facere |(1500 Febr. 7) ArchMünch|; al.

d ceterorum virorum nobilium, postea praecipue eorum, qui summis muneribus rei publicae fungebantur, ius dicebant sim. – ostatních šlechticů, později především příslušníků panského stavu: domnus Theobaldus, cui...custodiam Pliznensis (!) provincie commisimus (rex) |(1213) CodDiplBoh II 434|; propter servicia...d-i Sbislai, summi camerarii Boemie |(1283) ArchCor I 39|; domni Zmilonis de L. genitor |AnnSarLud 176|; confirmacio donacionum facta...per d-os de Rosis |CancArn 460|; strenuus miles d-us Samuel de H. |(1463) TopTgApp 48b|; ad relationem magnifici d-i Alberti de Colowrat, magistri curie maiestatis regie |(1498) AČ 18,53|; saepiss. nota iterationem: ad mandatum d(-i) d(-i) Henrici (sc. de Rosenberg) |RatNovoc 31|; saepiss.

e magistratuum nobilium (cf. ThLL V/1 1929,30) – úředníků ze šlechtického stavu: d-um quoque nostrum cancellarium...salutare dignemini |(1149-1150) CodDiplBoh I 167|; relator magnificus d-us cancellarius |(1498) AČ 18,41|

f virorum ad statum civium pertinentium, civium – měšťanů: d-i et amici karissimi! (spectat ad cives Brunenses) |(1363) RegDipl VII 865|

spec.: magistri civium et consulum civitatis – purkmistra a konšelů: magistro civium cum d-is consulibus...balneales XX gr. |(1429) TopTgApp 35b|; d-i vero magister civium et consules Maioris Civitatis adinvenerunt |(1445) TopTg II 686b|; scriptum...magistro consulum pro tunc d-o Martino ab Aurea rota presentaverunt |StatUniv 61|; dd. (= d-i ) consules testamentum confirmaverunt |(1452) TopTg III 47b|; al.

nota iterationem: per magistrum moncium vinearum...et d-os d-os consules eius |(1451) TopTg III 3b|

g rectoris, magistrorum, baccalaureorum sim. studii generalis – univerzitního rektora, mistrů, bakalářů apod.: d-us magister Adalbertus Ranconis |AdalbRancCens 210|; d-i magistri: Petrus...rector...et ceteri magistri dicte universitatis |(1395) StatUniv 27|; per dictum d-um (d-nem ed.) rectorem |ib. 23|; pretacti rector d-ique consulares consiliumque rectoris |ib. 60|; questio, quam...d-us baccalarius...sustinuit |HusQuodl 31|; al.

h summi pontificis (cf. ThLL V/1 1929,74) – papeže: abscessus sancti viri contrarius erat domno pape |BrunAdalb 281|; clerus...cum episcopis...convenientes ad apostolicum ceperunt dicere: Indignum nobis...videtur, venerabilis pater et d-e |VitaConst 98|; ad summum pontificem d-um Bonifacium octavum |PetrZittChron 72b|; non est doctorum discutere iudicia d-i pape |AndrBrAntih 345|; saepe iunct.: dominus sanctissimus (raro apostolicus ) eodem usu: quod...pro ipso apud d-um apostolicum Iohannem velit...laborare |PetrZittChron 314a|; quid...ss. (= sanctissimus) d-us noster facere debet |(1446) DocUlrRos III 162|; sanctissimo d-o nostro Nicolao pape quinto |(1452) ib. IV 331|; al.

nota iterationem: sanctissimo in Cristo patri ac d-o, d-o Allexandro, ...pape quarto |IohMarign 569b|; pontificatus sanctissimi in Cristo patris et d-i nostri, d-i Martini..., pape quinti |InventTrutn 123|; saepe

i cardinalium, archiepiscoporum, episcoporum (cf. ThLL ib.) – kardinálů, arcibiskupů, biskupů: d-o et...ecclesie Dei Pragensis secundo pontifici Adalberto |Christ 88|; domnus Heinricus, episcopus Olomucensis...Romam...profectus est |CosmCont II 260|; vobis d-is cardinalibus...recipientibus |PetrZittChron 202b|; sequitur miraculum d-i Arnesti, archiepiscopi Pragensis |LestArn 398|; intellexistis...dom(-um) Olomucensem...Cracoviae fuisse |(1471) VarGeorg 369|; saepiss. nota iterationem: reverendo in Cristo patri et d-o, amico suo karissimo, d-o Gerhardo, sacre sedis Maguntinensis archiepiscopo |(1289-1290) FormPaul 25|; cum venerabilis d-us d-us Iohannes..., sedis apostolice cardinalis...sibi suasisset |VitaAgn 109|; presidentibus: in Cristo reverendo patre et d-o, d-o Prothasio, episcopo Olomucensi, d-o Cztiborio |(1481) TabMorKal 21|; al.

k abbatum (cf. ThLL ib. 75) – opatů: domnum abbatem Leonem...salutes |CanapAdalb 248|; renuente domno abbate Silvestro |CosmCont II 261|; presidente eidem cenobio domno Adalberto abbate venerando |(1228) CodDiplBoh II 323|; ven(erabili) et relig(ioso) in Cr(isto) patri ac d-o abbati |(1363) RegDipl VII 877|; al.

nota iterationem: reverendo in Cristo patri ac d-o, d-o Iohanni, abbati Cisterciensi |(1414?) DocLos 95| pl. domini = abbas et conventus: d-i et fratres in Cristo dilecti, ...abbas ecclesie Cladrubensis Reinherus et eiusdem ecclesie conventus convenerunt |(1247) CodDiplBoh IV 213|

l aliorum hominum status spiritalis – jiných osob duchovního stavu: ignoscite mihi, patres et d-i (sc. summus pontifex et reliqui sapientes et rectores ecclesiarum) |Christ 90|; venerabilibus in Cristo d-is preposito, decano et capitulo Olomucensi |(1262) CodDiplBoh V 533|; quamvis...per...d-um Arnestum...fuerit rogatus his verbis: d-e Milici |VitaMil 404|; honorabilis et discretus vir seu religiosus d-us et frater B. |(s. XV in.) TopTgApp 8a|; vobis d-o plebano ecclesie...mandamus |ib. 15b|; d-us Thomas, cantor Wissegradensis |ib. 32a|; al.

m pl. pro appellatione communi – pl. jako obecné oslovení: illustrissimi principes seculares, reverendissimi patres spirituales ac universi d-i venerandi! |IenstSerm 423a|; illustrissimi principes, milites venerabilesque patres, magistri ceterique d-i honorandi |PayneOr 82|

n viri sancti (cf. ThLL V/1 1930,66) – světce: viso sancti d-i vultu custodum unus...vociferavit |PassAdalb 233|

o Dei – Boha: scripturus vitam servi tui..., prout tu dederis, d(-e) Deus |VitaMil 403|

nota iterationem (de Christo): die Resurrectionis D(-i) D(-i) nostri |RatNovoc 32|.