Close Window

Latinitatis medii aevi lexicon Bohemorum (thanks to the Centre for Classical Studies at the Institute of Philosophy of the Czech Academy of Sciences (www.ics.cas.cz/en)) (2017): domus

domus domus, -us, f. script. et form.: -ui (gen. sg.) |LibIudIgl V f.5ra|; m. (cf. ThLL V/1 1954,1): idem d-us |(1377) LibIudIgl I f.174va| metr.: dō- |AnnSarLud 204|

1 a aedificium, aedes – dům: d-us eius (vetus vers.: duom jeho ) |KarVita 337b|; d-us dvom |ClarGl 1941|; d-us...Haus, dom |KNM II F 4 f.94r|; cum...appropinquaret d-ui (gl.: k domowu ) |UK V E 19 f.107v|; d-us secunde vel quarte declinacionis, duom |VocLact f.G 6ra|

b transl.: domicilium – příbytek, obydlí

c meton.: familia, genus – rodina, rod: d-us (gl.: czeled ) |UK VI F 4 f.42v|

d patria, urbs patria – vlast, rodné město

+ iunct. (ad 1a): domus habitationis (cf. Vulg. II Cor. 5,1) i. q. domicilium – příbytek, obydlí: acta sunt...Prage in d-o habitacionis d. Bartholomei officialis |(1353) LibEr I 57a|; versus d-um habitacionis...Iohannis Hus |ChronUniv 574b|; al.; cf. supra (1b) domus residentiae simili sensu: ad emendum unam d-um residencie canonicalis |SummaCanc 73|; datum Basilee in d-o residencie nostre |(1434) TopTg II 340a|; Byetha...ortum suum cum d-o residencie...resignavit |(1453) LibLun VII f.62r| domus panis interpretatio nom. propr. ,Bethlehem‘ – výklad vlastního jména ,Betlém‘ (,Dům chleba‘): capellam..., quam Betlehem, quod interpretatur d-us panis, censui appellandam...disposui erigendam |(1391) CodDiplUniv 301|; ss. Magi...invenerunt natum regem in Bethlehem, que interpretatur d-us panis |IohHolLarg 324|; al. in imag. (ad 1a): anime d-us cum suis septem columpnis describitur |Malogr f.a 6ra|; qui ducti mentis remige in superas d-os (i. e. caelum) abiere secretaque polorum scrutantes sibi deitatis meruerunt honorem |(1409) ScriptHus II 119|

distinguuntur (adi. vel gen. subst. addito): (ad 1a): domus animarum domicilium pauperum mulierum innuptarum, quibus pro animis mortuorum precandum erat (cf. Lexer II 866 s. v. sêlhűs) – zádušní domek, příbytek chudých neprovdaných žen, které se měly modlit za duše zemřelých: dispono domunculam meam..., quod illa perpetue maneat pro d-o animarum et committo hoc, ut...Anna...ita ordinare debet, ut perpetue decem moniales devote Deo servientes esse debent |(1362) RegDipl VII 742|; census 1 sex. beginis in d-o animarum |(1415) SborPr V/2 296|; penes...d-um animarum |(1470) TopTg II 565a|, cf.: v zádušním domku |(1484) ib. 564a|; Magdalene in d-o animarum (sc. testamentum) |LibIudIgl V f.3va|, cf.: Elssky im selhaus |ib. f.1vb|; saepe domus consilii (et maniloquii) curia – radnice: civitas...notam ruboris...passa fuisset..., quod non haberet d-um consilii et maniloquii |(1296) RegDipl II 736|; quadraginta quinque sex. gr. ad capellam in d-o consilii...disposuimus |(1348) RegDipl V 222|; actum in d-o consilii congregacionis communis |(1420) DocBelHus I 45|; saepe domus praetorii eodem sensu: constituti coram nobis in d-o pretorii...Henzlinus...cum...amicis |(1350) TopTg II 337b|; in Maiori Civitate Pragensi in palacio sive sala maiori d-us pretorii |(1420) SynodPr 55|; al. domus dotis aedificium ad habitandum datum ei, qui pagi sim. sacerdotium gerit, parochia – fara: d-um dotis rectori (sc. ecclesie)...reservamus |(1299) TopTg II 70a|; sepius in d-o dotis facit (plebanus) convivia |VisitArchid f.12v|; datum Prage...in d-o dotis sancti Michaelis |(1417 Ian. 25) ArchPr|; saepe domus emptoria (mercatoria, mercatorum, negotiationum) aedificium, ubi merces venales proponuntur – tržnice: civibus...concedimus..., quatenus ipsis liceat theatrum sive d-um mercatoriam in civitate nostra Pontensi construere |(1361) RegDipl VII 580|; cum super d-o negociacionum seu mercatorio in civitatis nostre medio instaurando...deliberaciones habuissemus |(1362) DocZat 30|; datum...in d-o mercatorum seu pretorio nostre civitatis |(1376) ib. 42|; tamdiu debent (cultellifabri) easdem casas possidere..., quamdiu d-us emptoria, videlicet kaufhaus, non edificaretur in foro equorum |(1391) TopTom II 60a|; al. domus familiaris aedificium, quod famuli inhabitant – dům pro čeleď: omnes (canonici adventicii)...extra conventum in d-o familiari collocentur |(1500) StatMor 44|; communes vero homines ad conventum non intromittat (visitator), sed in d-o familiari prestolari faciat |ib. 80|; al. ib. domus iudicis domicilium iudicis – obydlí rychtáře, rychta: hec acta sunt in B. opido in d-o iudicis Pessikonis |(s. XV in.) TopTgApp 18a| domus leprosorum receptaculum hominum lepra laborantium – útulek malomocných: aream...sitam...inter...d-um leprosorum et cimiterium Iudeorum in burgo Pragensi |(1341) RegDipl IV 426|; Andreas K. tenetur censuare ad d-um leprosorum IX grossos...census |(1450) LibIudIgl III f.231bis rb|; al. domus monetae moneta – mincovna: d-us monete...Matheus H. solvit III sexagenas |(1487) RegLosBrun 24 f.14r| domus pauperum (et infirmorum) ptochotrophium, nosocomium, hospitium pauperum – chudobinec, špitál: fundavi capellam...una cum d-o pauperum et infirmorum in oppido B. |(1365) LibEr I 53b|; inter d-os Mixe vasatoris et d-um pauperum |(1479) ArchPr 2088 f.A 17r|; al. domus praeconis (praeconum) carcer – vězení: illi iniectores lapidum...captivi ducti sunt ad d-um preconis, que vulgariter dicitur satlawia |PassIud 14|; d-um...penes d-um preconum situatam |(1416) LibLun V f.77r|; al. domus propinationis caupona – výčep, šenkovna: ultra necessaria in d-o propinacionis particulariter inposita |(1424-1435) LibCivBud IV f.30v| domus telonei teloneum – celnice: area...extra portam d-us theolonei |(1429) LibCivBrun f.334r|; pro vitris ad d-um thelonei in Antiquabrunna XV grossos |(1487) RegCamBrun 242 f.35r|; al.; cf. domuncula telonaria s. v. domuncula domus publicarum (publicarum mulierum, meretricum, lupanaris) lupanar – nevěstinec: pro censu d-orum meretricum 6 gr. dati sunt |(1355) LibRatBrun 232|; duobus carpuntariis circa d-um lupanaris XIIII grossos |(1425) ArchZnoym II 240 f.85v|; 2 servis, qui linierunt in d-o publicarum mulierum...18 d(enarios) |(1421) FontM 168|; pro clavulis ad d-um publicarum 2 gr. |ib.|; cf. domus meretricis (G I 2285) domus vacans aedificium vastum et desertum – pustý, neobydlený dům: consules...vendiderunt d-um vacantem, alias pustky, Wenceslao |(1467) ArchPr 2080 f.214r|; cf.: Wenceslaus H. emit d-um alias paustku |(1456) LibLongRac f.4r| (ad 1b): domus columbarum columbarium – holubník: quando...ponitur (annulus) in ignem et cauterisatur cum eo d-us columbarum, veniunt cito...ad turrim suam |UK I G 23 f.109v| nominantur singulae aedes in singulis urbibus, oppidis: Brunnae – v Brně: domum...in platea Brunnensi ex opposito d-us pellificum...sitam |(1400) LibCivBrun f.529v|; d-o olei aciali ante portam Menesensem |(1413) ib. f.550r|; d-us, que salis d-us nuncupatur, in plathea civium |ib. f.550v|; d-us olim Polonorum in plathea Menesensi |(1422) ib. f.579r|; al. ib. Egrae – v Chebu: Pertoldum, fratrem Alberonis de d-o Lapidea |(1242) CodDiplBoh IV 76|; Albertus de Lapidea d-o |(1252) MonEgr 79| Montibus Cuthnis – v Kutné Hoře: Iohannes...emit...muros sitos circa d-um sacerdotum, quod (!) dicitur vulgariter Farhof |(1434) LibHerCutn f.66v| Pilsnae – v Plzni: per me Crucem de T. in Plzna in d-o capellanorum a. 1469 |CatUK II 268|, cf.: podle domu...kaplanského |(1487) DocPlz II 243| Pragae – v Praze: de censibus...d-us fusorii seu libre in Leta curia (cf. Tomek, Dějepis II 351: velká váha v Týně) |(1362) RegDipl VII 729|; Hanuss de d-o korizatorum (cf. ib. 232: dům tanečný) |(1389) ArchPr 2073 f.32r|; Mauricius in d-o coree |(1398) ArchPr 2072 f.178v|; ut studentes in dicta d-o in Ierusalem (cf. ib. 176; VIII 108: Jerusalém) duodecim sint |(1411) TopTg II 809b|; pietas magistri curie seu d-us pontificalis (cf. ib. VIII 8: biskupský dům) in Minori civitate Pragensi |AndrBrOrig 330|; Bohunconis quondam hospitis de d-o civium Lunensium (cf. ib. 112: dům lounských měšťanů) |(1427) ArchPr 992 f.72r|, cf.: domu launského |ib.|; per collectas Wenceslai de d-o tenebrosa (cf. ib. VIII 75: Temný dům) |(1429) TopTgApp 36a|; famulis...laborantibus in d-o Saxonum (cf. ib. 35: Saský dům, patřící saským vévodům) |(1436) TopTg II 349b|; retro d-um...Iacobi...et d-um Saxonie |(1437) ArchPr 90 f.10r|; Mathias C. de d-o Taboritarum, concivis Nove civitatis Pragensis |(1441) ArchPr 2083 f.C 13r|; d-um...sitam penes d-um Misnensium (cf. ib. II 150; VIII 79: dům patřící míšeňským markrabím) |(1450) ArchPr 90 f.192v|; penes walwam d-ui Saxoniensi contiguam |(1451) ArchPr 2080 f.110v|; al. Vindobonae – ve Vídni: quorum (talentorum) unum iacet super d-o libramenti civium |(1349) RegDipl V 358| Vratislaviae – ve Vratislavi: act(um) Wratislavie in d-o regali |(1337) RegDipl IV 163|

spec.:

a (ad 1a): α aedes sacra (cf. ThLL V/1 1970,18) – kostel, chrám: imperator...sancto Mauricio...pulcherrimam d-um construxit |BrunAdalb 268|; episcopus...contradixit diocesanis suis, quod non debent d-um sancti Nicolai visitare |CapPr P 1145 f.69ra|; al. iunct.: domus Dei eodem sensu: d-os Dei ad...Marie sanctique apostolorum principis...veneracionem construxit (Zpuytignev) |GumpWenc 148|; vir per visitantes d-um Dei idem facere impeditus fuit |SentBrun 256|; licet...d-us episcoporum simili...imunitate gaudere debeant, qua d-us Dei, id est ecclesie |CancArn 415|; al. domus orationis eodem sensu: dux Wenceslaus se...obligavit..., quatinus...basilicam ędificare voluisset...artifices...iussit adesse cito, qui hanc d-um orationis ędificarent |Oport 403|; ordini..., ut...locum ac d-um oracionis construere valeant...indulgemus |(1292) MonEgr 168| β sacellum – kaple: iubens (domina), quod d-um beate Ludmile super tumulum ipsius statuerent (apparitores) in modum basilice |Christ 102| γ domicilium coenobitarum, coenobium – řeholní dům, klášter: d-um illam, quam...domina H. de Z. in Ozlavan fundavit |(1225) CodDiplBoh II 267|; villam D. d-ui sancti Laurencii obtulit |(1229) ib. 328|, cf.: monasterio sancti Laurencii |ib.|; tribus clericis ipsius d-us seu claustri Straconicensis...unus ferto gr. condonetur |(1356) RegDipl VI 155|; seque...dominio...fratrum d-us de Szderasz dicti ordinis...subicere presumpserant |(1372) MonVat IV 334|; in quibusdam monasteriis et d-ibus sive locis tui Carth(usiensis) ord(inis) sunt nonnulli, qui...Roberto...favent |IohCast 54|; erga Iohannem de d-o Strahoviensi |(1433) TopTg II 304a|; prior d-us predicatorum Basiliensium (gl.: kláštera mnichóv Basilejských ) |ProcPrPrax 111|; saepiss. nota: in nomine ordinis equitum Teutonicorum – v názvu řádu německých rytířů (cf. Svátek, Řeholní instituce 513): fratres de d-o Teutonicorum |(1233) CodDiplBoh III 29|; fratribus militie d-us Theutonicorum in partibus terrarum Pruscie |(1268) ArchCor I 26|; fratrem Hermannum ordinis cruciferorum de d-o Theutunica |PetrZittChron 40b|; cancellarius regraciatur magistro ordinis d-us theuthonice |SummaCanc 43|; Colmannus, crucifer ordinis sancti Iohannis Iherosolimitani de d-o Theutonica |(1410) LibCivBrun f.541r|; Iohanni...per Bohemiam et Moraviam comendatori ordinis s. Marie Prutenorum de d-o Theotunica |(1477) DocPlz II 197|; saepiss. in nomine ordinis cruciferorum cum rubea stella in pede pontis Pragensis – v názvu křižovníků s červenou hvězdou: conventus fratrum ordinis cruciferorum cum stella d-us hospitalis s. Francisci in pede pontis Pragensis |(1340) DocAulReg 43|; Henslinus prof(essus) d-us hospit(alis) in pede pontis |(1367) LibConf I/2 87|; Francisci de S., fratris d-us hospitalis s. Mathie cruciferorum cum stella Wratislaviensis, ordinis s. Augustini |(1375) MonVat IV 551|; saepe iunct.: domus Dei eodem sensu (γ ): nullam ego monachus de rebus temporalibus ordinacionem facio, sed hec omnia dispensatoribus d-us Dei et ordinis derelinquo |PetrZittChron 235a|; ut cogitent (moniales), quomodo...unanimes in d-o Dei vivant (uniant ed.) |CancArn 308|; al. domus religiosorum (religiosa, religionis, claustralis) eodem sensu: episcopus commendat nobilem, qui fundare intendit d-um religiosam |FormThob I 171 |; d-us religiosorum fabricantur |NeplChron 473b|; hospitale et d-us religionis in pede pontis Maioris Civ(itatis) Pr(agensis) |(c. 1397) TopTg II 338b|; ut ecclesias et d-us claustrales...privilegiis...decoremus |(1483) DocAltov I 348|; d-us religiosa est claustrum, in qua degunt religiosi |CapPrP 1209 f.33v|; saepe δ domicilium, quod socii congregationis (beghardorum, beginarum, q. v.) simul inhabitant – společné obydlí členů sdružení (pikartů, bekyň): Kacza de d-o beginarum |(1404) ArchPr 998 f.54r|; d-us Beghardorum et Beginarum et ceterarum congregacionum in ecclesiastico seu religioso statu constitutarum...unum florenum debeant persolvere |DocBelHus I 565|; inter d-os Mixe...et d-um begudarum |(1479) ArchPr 2088 f.B 16v| ε nosocomium – nemocnice, špitál: decimas, quas...rex...dedit eidem hospitali, ...dicte d-ui confirmamus (episcopus) |(1238) CodDiplBoh III 256| iunct.: domus hospitalis eodem sensu: addo...possessionem eidem d-ui hospitalis |(1169) CodDiplBoh I 217|; Elisabeth..., quę d-um hospitalis Ierosolimitani semper dilexit |(1186) ib. 285|; v. etiam supra (nota)

ζ i. q. collegium (4b, q. v.) – univerzitní kolej: querulor..., quod lector ,Sentenciarum‘ in d-o Lazari me...accusavit |DocWaldh 17|; certe res...sunt eidem (magistro) per furtum ablate in d-o collegii magistrorum, que dicitur d-us Karoli |(1380) TopTg II 72a|; in condempnacione articulorum facta in d-o nacionis in Fossato |PalAntih 115|; prefati d-us Nazareth incole |(1488) TopTg II 817a|; quantum autem tangit privilegia d-us regis Wenceslai |StatUniv 55|; facta est concordia...litis inter Gallum de G., presidentem d-us regine..., et Gregorium |ib. 62|; saepe iunct..: in d-o collegii magistrorum |(1380) TopTg II 72a|; incepta est sinodus clericorum celebrari in Antiqua civitate Pragensi in d-o collegii artistarum, quod Karoli nuncupatur (vetus vers.: v domu colleje učení Karlovy ) |LaurBrzezHist 499|

nota iunct.: domus materna

in imag. de facultate artium – o artistické fakultě: luceat (lumen) omnibus hac in d-o materna viventibus |NicLed 320| η taberna mercatoris, officina artificis – krám, řemeslnická dílna: concessimus ipsis (aurifabris), quod...argentum examinetur in d-o, que huta vulgariter nuncupatur |FormHenr II 94|; F. laterator resignavit lateratorium suum...cum d-o hut...Wenceslao |(1413) LibLun V f.15v|; Hala...resignat Wenceslao...d-um alias wersstat |(1499) ArchPr 2090 f.159r|; al.

distinguuntur (adi. vel gen. subst. addito): se de dictis furno laterum et d-o cimentaria...intromittere |(1361) RegDipl VII 506|; decimam...de d-o vendicionis panni...plebano...donamus |(1366) LibEr I 60b|; quem censum idem Nicolaus habuit super d-um institalem olim C. institoris |(1372) LibMemBrun p. 264b|; omni iure, quo...Iohannes...d-um arcuficiariam habuit |(1436) ArchPr 2253 f.8v|; racione...d-us fullonie seu pile, vulgariter stamff |(1461) LibCivBrun f.380v|; al.; cf. domuncula (2) θ t. t. astrol.: quodcumque signum zodiaci ratione Solis, Lunae, quinque planetarum (Mercurii, Veneris, Martis, Iovis, Saturni) observatum – každé ze znamení zvířetníku ve vztahu ke Slunci, Měsíci a k pěti planetám (Merkurovi, Venuši, Martovi, Jupiterovi, Saturnovi), ,dům‘: quilibet planeta habet duas d-os excepto Sole et Luna, quorum quilibet habet unam |UK XIV E 32 f.27r|; qui (Gregorius) eo tempore, quo Saturnus in d-um suam ingressus est, sese ad...arcium studia recepit |UK allig. XLIV G 47 f.18v|; Libra bonum (signum)...et est d-us Veneris |UK III C 2 f.149ra|; d-us zodiaci sunt duodecim...et iste d-us quandoque diversis nominibus nominantur, scilicet signa, ymagines, d-us, turres, hospicia, habitacula, anguli, horoscopi, figure, loca |CapPr P 1466 f.220r|; saepiss.; cf. domicilium (5)

b (ad 1c): gens nobilium, principum terrarum (cf. ThLL V/1 1983,70) – šlechtický, panovnický rod, ,dům‘: inter...Gutam...et inter filium...Gentilis Romani, senatoris de d-o Ursinorum...matrimonium procurans contrahi |PetrZittChron 59b|; aliquam ex ipsa Francie d-o suscipias tibi...matrimonio copulandam |(1348) MonVat I 575|; que (proscripciones) sunt inter terram Bohemie et d-um Austrie |(1440-1441) DocUlrRos II 80|; proveniet ex hoc vestre d-ui a Deo gracia |(1457) ib. IV 424|; ubi se administrande reipublice d-us Rosensis minus ydoneum fore animadvertit |(1500) DocAltov I 391|; al. iunct.: domus regia gens regia – královský rod: qui (rex Sicilie)...de nostra d-o regia processit |PetrZittChron 206a|; facta conspiracione adversus regiam d-um meam |(1383?) DocLos 102|; al.

2 conclave – místnost: in mon(aster)io Opathovicensi in sala sive d-o superiori d. abbatis |(1366) LibEr I 59b|

3 ecclesia – církev: ut luceat (lumen) omnibus, qui sunt in d-o tua |VitaMil 403|; extra hanc d-um, scilicet ecclesiam Romanam |PetrZat 302|; al. iunct.: domus Dei, Domini eodem sensu: quatenus omnibus, qui in d-o Dei sunt, luceret (vita eius) |VitaGunth 343|; qui (accidiosi) non ponunt se murum pro d-o Dei sive pro ecclesia sancta |FridSternb 139|; cum...catholicis viris dedignans in d-o Dei, id est in ecclesia militante...conversari |PalAntih 8|; exclusa esset radix peccati de d-o Domini |PayneRepl 59|; saepe domus Israhel eodem sensu: murum pro d-o Israhel se opponere (cf. Vulg. Ezech. 13,5) |HilTract f.29v|

4 nom. propr.:

a Nova domus (Novadomus) arx et oppidum Bohemiae (germ. Neuhaus) – Jindřichův Hradec, hrad a město: testes: dominus Henricus cum filio suo Vitcone de Nova d-o (pomo ed.) |(1223) CodDiplBoh II 242|; Chunczoni pannicide de Nova d-o |(1387) LibIudIgl III f.87ra|; in Hradecz Gindrzichonis seu in Nowa d-o |UK X H 16 f.200r|; saepe

b ,Ad tres domos‘ nomen loci in Maiore civitate Pragensi siti – ,U tří domů‘, název místa v Praze (cf. Tomek, Dějepis VIII 140): Nicolaus a tribus d-ibus |(1443) ArchPr 997 f.90v|; Parthosius cocus emit...d-um ad tres d-os dictam |(1453) ArchPr 90 f.225v|.