Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): tyrannus

tyrannus

Tyrann: si igitur regimen iniustum per unum tantum fiat, qui sua commoda ex regimine quaerat, non autem bonum multitudinis sibi subiectae, talis rector tyrannus vocatur, nomine a fortitudine derivato, quia scilicet per potentiam opprimit, non per iustitiam regit, unde et apud antiquos potentes quique tyranni vocabantur, regim. 1. 1; tyranni enim proprietas est, propriam et solam sui utilitatem et commodum quaerere, ut dictum est supra et Philosophus tradit in VIII. Ethic. (Nic. 12, 1160. b. 2 sqq.), ubi ponit, quod sic se habet tyrannus ad subditos, sicut dominus ad servos et sicut artifex ad organum et instrumentum, ib. 3. 7; vgl. 5 met. 1 a; 8 eth. 10 c.

ubi

a) wo.

b) irgendwo, gleichbedeutend mit alicubi, eine von den zehn Kategorien (→ praedicamentum sub b) des Aristoteles: potentia ad ubi, cg. I. 20; habentia propriam formam et proprium ubi, ib. III. 22; secundum autem, quod denominatur a loco, est praedicamentum ubi et situs, 3 phys. 5 i; vgl. 4 phys. 4 d; 11 met. 9 p & 12 a.

Über den Unterschied zwischen ubi und situs (←) heißt es: situs, quod addit supra ubi ordinem partium in loco, 3 phys. 5 i; cum mensura extrinseca sit locus, sumitur praedicamentum ex loco, et sic erit ubi, non considerato ordine partium in loco, quo considerato erit situs, 5 met. 9 c; vgl. 11 met. 12 a.