Close Window

Lewis : foras

foras, fŏras, adv. acc. form like alias, alteras, utrasque; while foris is an abl. form; both from an obsol. nom. fora; Sanscr. dvār; Gr. θύρα ; O. H. Germ. tor; Engl. door, out through the doors, out of doors, forth, out (class.): crepuit foris: Amphitruo exit foras, Plaut. Am. 1, 2, 35; cf.: exeundum hercle tibi hinc est foras, id. Aul. 1, 1, 1: i foras, mulier, id. Cas. 2, 2, 36: quid tu foras egressa es? id. Am. 5, 1, 28; Ter. Phorm. 5, 6, 38: foras aedibus me eici? Plaut. As. 1, 2, 1; cf.: homo hercle hinc exclusu'st foras, id. ib. 3, 3, 6: anum foras extrudit, id. Aul. prol. 38; id. Cas. 4, 1, 10: te huc foras seduxi, Ut, etc., id. Aul. 2, 1, 14: sese portā foras universi proripiunt, Caes. B. C. 2, 12, 1: portis se foras erumpunt, id. ib. 2, 14, 1: fer cineres, Amarylli, foras, Verg. E. 8, 101: filium foras mittere ad cenam, Cic. Verr. 2, 1, 26, § 65: quae (urbs) laetari mihi videtur, quod tantam pestem evomuerit forasque projecerit, id. Cat. 2, 1, 2: vides, tuum peccatum esse elatum foras, Ter. Phorm. 5, 7, 65; cf.: domus, in qua nihil geratur, quod foras perferendum sit, Cic. Cael. 23, 57; and: efferri hoc foras et ad populi Romani aures pervenire, id. Phil. 10, 3, 6; cf. Lucr. 3, 123: si (animus) eminebit foras, et ea quae extra sunt contemplans, etc., Cic. Rep. 6, 26; cf.: justitia foras spectat et projecta tota est atque eminet, id. Fragm. ap. Non. 373, 25 (Rep. 3, 7 ed. Mos.): (scripta) foras dare, to spread abroad, publish, = edere, proferre, id. Att. 13, 22, 3: vendere, Plaut. Stich. 1, 3, 66: locitare agellum, to strangers, Ter. Ad. 5, 8, 26: uxor, vade foras, aut moribus utere nostris, i. e. leave the house, separale from me, Mart. 11, 104, 1.

Connected with a noun: ite hac simul heri damnigeruli, foras gerones, Bonorum hamaxagogae, carriers out, Plaut. Truc. 2, 7, 1.

Post-class. with gen., or like a preposition with the acc.: ea namque tabes, si foras corporis prospiravit, out of the body, ἐκτὸς τοῦ σώματος, App. Mag. p. 306, 11: extra urbem et foras portam, outside of, without, Hier. in Matt. 27, 33; so, foras exteriorem partem, Vulg. Ezech. 47, 2: usque foras civitatem, id. Act. 21, 5.

For foris, abroad: foras cenare, Petr. 30.